라틴어 문장 검색

nam iuveni civile ingenium, mira comitas et diversa ab Tiberii sermone vultu, adrogantibus et obscuris.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 33장5)
at si auxilia et socii adversum abscedentis legiones armarentur, civile bellum suscipi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 36장5)
hic tantum interfici centuriones, eici tribunos, includi legatos, infecta sanguine castra, flumina, meque precariam animam inter infensos trahere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 42장14)
tua, dive Auguste, caelo recepta mens, tua, pater Druse, imago, tui memoria isdem istis cum militibus, quos iam pudor et gloria intrat, eluant hanc maculam irasque civilis in exitium hostibus vertant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 43장6)
Diversa omnium, quae umquam accidere, civilium armorum facies.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 49장1)
neque ipse abhorrebat talibus studiis, et civile rebatur misceri voluptatibus vulgi.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 54장6)
quaeque apud concordes vincula caritatis, incitamenta irarum apud infensos erant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장10)
Igitur Romanus qui aderat exercitus sextum post cladis annum trium legionum ossa, nullo noscente alienas reliquias an suorum humo tegeret, omnis ut coniunctos, ut consanguineos, aucta in hostem ira, maesti simul et infensi condebant.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 62장1)
non tamen ideo faciebat fidem civilis animi;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 72장4)
centesimam rerum venalium post bella civilia institutam deprecante populo edixit Tiberius militare aerarium eo subsidio niti;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 78장2)
speciosa verbis, re inania aut subdola, quantoque maiore libertatis imagine tegebantur, tanto eruptura ad infensius servitium.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 81장7)
eius filius Artaxias, memoria patris nobis infensus, Arsacidarum vi seque regnumque tutatus est.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 3장3)
quorum pars onusta vulneribus terga, pars fluctibus et procellis fractos artus infensis rursum hostibus, adversis dis obiciant, nulla boni spe.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 15장3)
Tiberius hactenus indulgere matri civile ratus, ut se iturum ad praetoris tribunal, adfuturum Vrgulaniae diceret, processit Palatio, procul sequi iussis militibus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 34장6)
Eodem anno mancipii unius audacia, ni mature subventum foret, discordiis armisque civilibus rem publicam perculisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 39장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION