라틴어 문장 검색

Hos cibos dulcium utiliumque sermonum epulandos sponsus proximis suis dicit:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 5:19)
Illud quoque non reliquit occultum eo quod superiores videantur qui ante generati sunt, infirmiores qui postea.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:18)
quoniam fortiores sunt qui in juventute virtutis nati sunt, infirmiores qui tempore senectutis.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 4:21)
Ita enim nascimur, ut ante infirmus infantiae sensus in nobis sit, postea pueritiae corporis tantummodo curam sciens, nullum cultum, nullam habens observantiam divinorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 2:4)
Si autem cognoscas infirmum te esse, cognosces Deum esse supra omnia, et immemor esse non poteris, ut ei reverentiam debitam solvas.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 3:6)
Accepisti salutaria praecepta, noli negligere utilia instrumenta medicinae, quibus fibra omnis lethalis vulneris exsecatur.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 7장 4:15)
ne praematuro sermone et infidis auribus vel infirmis quasi incocta committas, atque auditor avertatur et cum horrore fastidiat, qui si coctiora gustaret, spiritalis cibi perciperet suavitatem.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 6:34)
quod maturioris et utilis sententiae viri altero senectutem quamdam animae praeferant, altero redemptionem conferant.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 2:3)
Et fortasse ideo deficiebat Esau, quia coctum in aqua desiderabat cibum, quem Jacob quasi inhabilem sibi donavit infirmo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 4:19)
non quod sibi utile est quaerat, sed quod omnibus:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 3:8)
Quae videntur, inquit, membra corporis infirmiora esse, necessaria sunt, uno ac simplici verbo descriptiones Philosophiae supergressus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:11)
Ergo prudentis et proposito gubernantis ex infirmioris sexus qualitate in fortiorem substantiam transferuntur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 12장 3:6)
Non est igitur utile, cum vitiorum aliqua confusio est quae mentem occupet, serere aliquas cogitationes, atque generare et parturire mentem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 4:5)
ut puer quasi infirmus peccet, juvenis tamquam improbus, qui studiose cupiat peccata committere, et in criminibus glorietur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:11)
Ergo terrenae cogitationes et infirmae, quasi eviratae et sine usu sanguinis habentur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 6:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION