라틴어 문장 검색

et ita fit ut, cum cibum solus venter accipiat, alimonia eius dispersa per universos membrorum meatus ossa quoque et medullas et ungues nutriat et capillos.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IV. 22:4)
Ossa dentes cum unguibus et capillis nimia siccitate ita denseta sunt ut penetrabilia non sint effectui animae qui sensum ministrat:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 11:2)
Ideo tam dentibus unguibus ossibus et capillis quam adipi medullis et cerebro sensus inesse non potuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 12:1)
Nam et unguis quantus extra carnem crescendo pergit sine sensus secatur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, IX. 14:1)
Continuo fugere lupi, fugere revulsis Unguibus impastae volucres, dum Thessala vatem Eligilt et gelidas leto scrutata medullas Pulmonis rigidi stantes sine vulnere fibras Invenit, et vocem defuncto in corpore quaerit.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:3)
Saepe super vultus victoris et impia signa Aut cruor aut alto defluxit ab aethere tabes, Membraque deiecit iam lassis unguibus ales.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 8:72)
Aetherias aquila puerum portante per auras Inlaesum timidis unguibus haesit onus:
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, VI1)
Servantur magnis isti cervicibus ungues Nec gaudet tenui sanguine tanta sitis.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XXII3)
Quid facient ungues?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXIV3)
Ecce iterum nigros conrodit lividus ungues.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVII5)
Nos hac a scabie tenemus ungues.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LX5)
Invia Sarmaticis domini lorica sagittis Et Martis Getico tergore fida magis, Quam vel ad Aetolae securam cuspidis ictus Texuit innumeri lubricus unguis apri:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, II1)
An magis astuti derasa est ungue ministri Brattea, de fulcro quam reor esse tuo?
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXXIII3)
Nolentem sequitur, tenuisque reversa per auras Vel pede vel tergo, crine vel ungue sedet;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXXVIII2)
Finis mus populatur et colono Tamquam sus Calydonius timetur, Et sublata volantis ungue Procnes In nido seges est hirundinino;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII9)

SEARCH

MENU NAVIGATION