라틴어 문장 검색

saevisque cruciatibus defessus, ne dolore suo animum uxoris infringeret atque ipse visendo eius tormenta ad impatientiam delaberetur, suadet in aliud cubiculum abscedere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 63장8)
Ergo nuntiat patri abicere spem et uti necessitate:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장1)
nihil humile, nihil abiectum eloqui poterat.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 36장 1:2)
simul veritas pluribus modis infracta, primum inscitia rei publicae ut alienae, mox libidine adsentandi aut rursus odio adversus dominantis:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 1장4)
ipsi medio vagi, abiectis armis, magna pars saucii aut palantes, in montem Vocetium perfugere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 68장5)
atque illum tribuni centurionesque circumsistunt, abiectis militiae insignibus otium et salutem flagitantes.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 82장8)
cum augeret stragem trepidatio eoque acrius e moenibus vulnerarentur, rediere infracta partium fama.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장7)
accedebat huc Caecinae ambitio vetus, torpor recens, nimia fortunae indulgentia soluti in luxum, seu perfidiam meditanti infringere exercitus virtutem inter artis erat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 99장7)
simul ceterorum fides metu infracta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 42장6)
plures abiectis armis veniam petivere.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 61장5)
postremo abiectis armis fugam et fallendi artis circumspectabant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 73장5)
nec cunctatus est Vitellius seque et cohortis arbitrio victoris permittere, et miles infelicia arma haud minus ira quam metu abiecit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 2장7)
Galbam et infracta tributa hostilis spiritus induisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 57장8)
praecipua victoriae fides dux hostium Valentinus nequaquam abiecto animo, quos spiritus gessisset, vultu ferebat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 85장2)
Non fefellit Civilem ea inclinatio et praevenire statuit, super taedium malorum etiam spe vitae, quae plerumque magnos animos infringit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 26장1)

SEARCH

MENU NAVIGATION