라틴어 문장 검색

Praeter ea uero, quae supra conprehensa sunt, saepe etiam crura manusque contrahuntur, urget sitis, anima deficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 2:1)
At si inanis est homo, et crura eius contrahuntur, interponenda potio apsinthi est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 18장 5:1)
calida cataplasmata admouere, eaque imponere a mammis usque ad inguina et spinam ac saepe mutare;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:4)
brachia cruraque perfricare, demittere totum hominem in calido oleo:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 20장 3:5)
- Vbi is dolor coepit, admouere sicca et calida fomenta oportet, sed primo lenia, deinde ualidiora, simulque frictione ad extremas partes [id est crura brachiaque] materiam reuocare:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 21장 1:5)
si parum est, cucurbitulae tamen defigendae sunt in inguinibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 1:7)
At si purgatio nimia mulieri nocet, remedio sunt cucurbitulae cute incisa inguinibus uel etiam sub mammis admotae.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 4:4)
Si sanguis, qui infra erumpere debuit, per nares erumpit, incisis inguinibus admovendae cucurbitulae sunt idque per tres aut quattuor menses tricesimo quoque die repetitum huic quoque uitio medetur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 5:3)
Interdum etiam tenuis urina in ipsa crura destillat.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:13)
Ibi multa aqua calida fouere inguina, calida omnia adsumere, deinde uomere.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 27장 6:30)
Neque alienum est fouere inferiores partes aqua decocta ex uerbenis comprimentibus, ex isdem aliqua cataplasmata imo uentri inguinibusque circumdare, praecipueque ex aceto rutam;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 28장 2:3)
Renibus uero percussis dolor ad inguina testiculosque descendit;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 15:1)
At cum uulua percussa est, dolor inguinibus et coxis et feminibus est;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 17:1)
Vesica uero uulnerata dolent inguina:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 23:1)
Minimeque ambulatio conuenit femine aut crure aut pede laborante.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 26장 54:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION