라틴어 문장 검색

Sunt enim velut vincula quaedam corporis hujus, et quod est gravius, vincula tentationum, quae nos alligant, et ad injuriam captivitatis astringunt quadam lege peccati.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 4:10)
et tamen nec illae interim sine injuria, nec istae sine fructu sunt.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 10장 5:3)
Omnis qui occiderit Cain septies vindictam exsolvet (Gen.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:2)
Ergo qui alii non pepercit peccatori, et munus ei remissionis peccatorum inviderit, ipse sibi spem remissionis eripiet, et erit in eo pari mensura vindicta de gratia.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 2:12)
Ergo et isti Cain longaevitas indulta, vindicta est;
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 5:7)
ne quis praepropere raperetur studio vindictae, et ipsa deliberationis immaturitate puniret innoxium, aut poenam acerbaret irati:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 10장 6:4)
Moderatur vindictam, revocat severitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 13장 5:5)
quo non facile diluvii corporalis cedat injuriae, atque arido incuriae situ evirata moriatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 5:15)
tamen cognoverat quia vindicta legis ad timorem proficit, et cognitionem doctrinae, magis quam ad naturae commutationem, quae corrigi in aliquibus potest, in omnibus mutari non potest.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 4:8)
sed in parte vindicta servatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 22장 5:17)
quidve addita vindictae causa nos doceat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 1:7)
sed quo magis pietatis gravetur vocabulo, atque inde fiat sceleris incrementum, quo justior sit vindicta scelesti.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 4:2)
Causa ergo vindictae addita facit, ut primum excludamus philosophorum quorumdam opiniones, qui negant Deum habere curam super homines:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 26장 8:1)
Cumque nulli ad eligendum quid agi deberet, mens suppetere posset aut lingua, submissis verbis perstringebatur Ursicini mentio, ut consiliis rei bellicae praestantissimi, frustraque gravi iniuria lacessiti, et per admissionum magistrum - qui mos est honoratior - accito eodem, ingresso consistorium offertur purpura multo quam antea placidius.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 18:2)
et reversus, quid egerint singuli quaerens, delictorum vindictas genuina lenitudine mitigabat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 13:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION