라틴어 문장 검색

Ultimo audiamus premia, que, propter predicta, consequi debemus, et certe innumerabilia et infinita.
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo II 17:1)
Fluctus ille magnus est, navicula autem minima et grex ovium innumerabilis:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 99:10)
Duas causas esse cur mors habeatur terribilis, quibus refutatis, mors variis testimoniis, sed praesertim B. Job auctoritate praedicatur.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 8장 1:3)
Adolescentiam igitur, et ipsam in exordiis juventutem variarum illecebris passionum fervere quis abnuat:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 3장 3:20)
Multos enim vulnerando dejecit, et sunt innumerabiles quos trucidavit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 2:9)
quae varia videtur Moyses nominibus significasse diversis.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 1장 6:3)
Et ut praeceptum legis exemplo astruamus, cum deprimerent Aegyptii Judaeorum populorum in operibus variis, et luto ac lapide, ingemuerunt filii Israel, et Domini provocaverunt in se misericordiam.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 3장 2:1)
Nam ipsam refugiunt elementorum benignitatem, ut iste Cain qui videtur veritus, ne largior boni terra proventus triste facinus impediret, et liberalitatis assuetudine genitalis, quae facit sibi fetus et fructus varios germinascere, in hoc quoque criminis apparatu vel muta specie sui fraternum revocaret affectum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 8장 2:13)
Per arcam a foris clausam et in aquis fluctuantem, corpus hominis corio tectum et variis motibus agitatum:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 15장 1:1)
et quemadmodum nos munierit S. Moyses contra opiniones philosophorum de anima quorum varia placita referuntur:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 1:2)
Plerique enim varia senserunt, ut Critias et ejus discipuli, sanguinem esse animam dicentes, istam utique animam qua vivimus, quae est sensibilis, non illam animam quae rationabilis et intelligibilis interioris hominis aestimatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 5:2)
Mensarum enim voragines et varias voluptatum illecebras, ne longius progrediar, , illuc transiturus, quod quidam per ampla spatia urbis, subversasque silices, sine periculi metu properantes equos velut publicos, ignitis quod dicitur calcibus agitant, familiarium agmina tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem (ut ait comicus) domi relicto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 16:1)
Cum haec taliaque sollicitas eius aures everberarent, expositas semper eius modi rumoribus et patentes, vario animi motu miscente consilia, tandem id ut optimum factu elegit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 4:1)
Haec et huius modi quaedam innumerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix, aliquotiens operatur Adrastia, (atque utinam semper!
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 25:1)
Quae omnia si scire quisquam velit quam varia sint et assidua, harenarum numerum idem iam desipiens et montium pondera scrutari putabit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 11장 34:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION