라틴어 문장 검색

Fame et inopia suorum adductus Iovianus A. pacem cum Sapore necessariam sed turpissimam facit, traditis V regionibus cum Nisibi et Singara.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장1)
Foederata itaque pace annorum triginta, eaque iuris iurandi religionibus consecrata, reversi itineribus aliis, quoniam loca contigua flumini ut confragosa vitabantur et aspera, potus inopia premebamur et cibi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 7장 14:1)
Romani fluvio Tigri transito, post diuturnam et maximam cibariorum inopiam fortiter toleratam, tandem in Mesopotamiam perveniunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 8장1)
Sub hoc tamen Aproniano, ita iugiter copia necessariorum exuberavit, ut nulla saltim levia murmura super inopia victui congruentium, orerentur, quod assidue Romae contingit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 3장 6:1)
Ubi per haec et similia factio firmiter videbatur esse composita, restabat ut abundans cogeretur militum manus, et impetratum est facile, id quod in publicis turbamentis, aliquotiens ausa ingentia, vel iustis exorsa primordiis impedivit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 7장 8:1)
Fessus denique inopia commeatuum, et obstinatione nimia defensorum, discedere iam parabat, cum inter haec clausi apud Nicaeam, patefactis subito portis, egressi, munitorum magna parte prostrata, ductore fidentissimo Rumitalca, properabant ardenter circumventuri Valentem a tergo, nondum a Chalcedonos suburbano digressum, et patrassent conata, ni rumore quodam praeverso, imminens exitium ille perdoctus, instantem vestigiis hostem per Sunonensem lacum et fluminis Galli sinuosos amfractus propere discedendo, frustra sequentem lusisset.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 2:1)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
Prima quod ex principis diuturna permansione metus augebatur hostilis, dein quod commerciis vetitis ultima necessariorum inopia barbari stringebantur, adeo ut, legatos supplices saepe mittentes, venialem poscerent pace.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 7:2)
In praefectura enim urbana, quam adhuc administrans exstinctus est, tempus anceps metuens tyrannidis, cuius arbitrio, tamquam inter dignorum inopiam, ad id escenderat columen, lenis videri cogebatur et mollior.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 2:1)
Profectus itaque ab Ambianis, Treverosque festinans, nuntio percellitur gravi, qui Britannias indicabat barbarica conspiratione ad ultimam vexatas inopiam, Nectaridumque comitem maritimi tractus occisum, et Fullofauden ducem hostilibus insidiis circumventum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 8장 1:1)
Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit, pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:2)
At procul, tamquam horum similia cientibus furiis, per omne latus Maratocupreni grassatores acerrimi vagabantur, vici huius nominis incolae, in Syria prope Apamiam positi, nimium quantum numero et exquisitis fallaciis abundantes, ideoque formidati, quod mercatorum militumque honoratorum specie sine strepitu ullo diffusi, opimas domos et villas et oppida pervadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 2장 11:1)
Ex his quidam cum salutari pectoribus oppositis coeperint, osculanda capita in modum taurorum minacium obliquantes, adulatoribus offerunt genua , vel manus, id illis sufficere ad beate vivendum existimantes, et abundare omni cultu humanitatis peregrinum putantes, cuius forte etiam gratia sunt obligati, interrogatum, quibus thermis utatur aut aquis, aut ad quam successerit domum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 4장 10:1)
Qui cum venisset, militaris copias ducens, ferreque opem rebus rogaretur afflictis, non nisi abundanti commeatu aggesto, et camelorum quattuor milibus apparatis, castra firmabat esse moturum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 6장 5:2)
Progressusque aliquantum, iuxta Addense municipium comperit, dissonas cultu et sermonum varietate, nationes plurimas unum spirantibus animis, immanium exordia concitare bellorum, adigente hortanteque maxima spe praemiorum, sorore Firmi nomine Cyria, quae abundans divitiis, et destinatione feminea, nisibus magnis instituit iuvare germanum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIX, 5장 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION