라틴어 문장 검색

si quos contubernii liberorumque, quos servitus coegisset agnoscere, amor detineret, relinquerent, quibus nihil patria carius esset.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 5권, 5장 18:1)
Scythiae confinis est regio habitaturque pluribus ac frequentibus vicis, quia ubertas terrae non indigenas modo detinet, sed etiam advenas invitat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 2장 16:3)
qualem nostra suo numquam dimittere portu vellet, adhuc omnes quae detinet insula nautas.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Septimus. 277:1)
quem nunc tam longe non inter nota sepulcra nec prope cognatos compositum cineres, sed Troia obscena, Troia infelice sepultum detinet extremo terra aliena solo.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68b13)
Nam cur ad eos ratio quereretur, cum sua cupiditate detenti principia non viderent? 18.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 3:39)
An vos aliqua occupatione detentos?
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 2:13)
"Post haec, quamquam apostolus semper orare nos iubeat et sanctis etiam ipse somnus oratio sit, tamen divisas orandi horas habere debemus, ut si forte aliquo fuerimus opere detenti, ipsum nos ad officium tempus admoneat:"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:118)
Audaciam perditis furiosisque latronibus dabat inquieta Mithridaticis proeliis Asia, dum sub alieni belli tumultu exterique regis invidia inpune grassantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 2:1)
significari vero decimo mense semen in utero animatum in vitam grandescere, quod, donec erumpat in lucem, mollibus naturae vinculis detinetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:5)
In quadam villa inquietas noctes agebat rumpente somnum eius crebro noctuae cantu.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, IV. 26:2)
nam qui adhuc in ipsis vel paululum detinetur horret ammonitionem et formidat relatum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 9:2)
Nec te detineat miri radiata colossi Quae Rhodium moles vincere gaudet opus.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, LXX6)
Rerum certa salus, terrarum gloria, Caesar, Sospite quo magnos credimus esse deos, Si festinatis totiens tibi lecta libellis Detinuere oculos carmina nostra tuos, Quod fortuna vetat fieri, permitte videri, Natorum genitor credar ut esse trium.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XCI1)
Baiana nostri villa, Basse, Faustini Non otiosis ordinata myrtetis Viduaque platano tonsilique buxeto Ingrata lati spatia detinet campi, Sed rure vero barbaroque laetatur.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LVIII1)
Saevo Bilbilin optimam metallo, Quae vincit Chalybasque Noricosque, Et ferro Plateam suo sonantem, Quam fluctu tenui, sed inquieto Armorum Salo temperator ambit, Tutelamque chorosque Rixamarum, Et convivia festa Carduarum, Et textis Peterin rosis rubentem, Atque antiqua patrum theatra Rigas, Et certos iaculo levi Silaos, Turgontique lacus Turasiaeque, Et parvae vada pura Tvetonissae, Et sanctum Buradonis ilicetum, Per quod vel piger ambulat viator, Et quae fortibus excolit iuvencis Curvae Manlius arva Vativescae.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LV4)

SEARCH

MENU NAVIGATION