라틴어 문장 검색

Idem cum ad nepotum turbam similitudinemque respexerat qua repraesentabatur Agrippa, dubitare de pudicitia filiae erubescebat.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 3:2)
neque id confiteri Crassus erubuit, sed ultro etiam, si dis placet, gloriatus est censor, piam affectuosamque rem fecisse se iactitans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XV. 5:2)
et, Sibylla quia insanit, — Subito non vultus, non color unus, Non comptae mansere comae.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, I. 5:7)
Et quia non est erubescendum Virgilio si minorem se Homero vel ipse fateatur, dicam in quibus mihi visus sit gracilior auctore.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 1:1)
In tanta ergo differentia paene erubescendum est conparare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 26:3)
An ego censeam producendam philosophiam quo rhetorica venire ars et professio popularis erubuit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 4:1)
uxore vero seu parentibus magistrisve praesentibus dici in nos aliquod scomma nolimus, nisi forte tale sit quod illorum censura libenter accipiat, ut si quis adolescentem coram parentibus vel magistris inrideat quod insanire possit continuis vigiliis lec­tionibusque nocturnis, aut uxore praesente quod stulte faciat uxorium se praebendo nec ullam elegantiam eligendo formarum.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 18:3)
His dictis cum ad interrogandum ordo Servium iam vocaret, naturali pressus ille verecundia usque ad proditionem coloris erubuit.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 1:1)
Dicunt etiam physici quod natura pudore tacta ita sanguinem ante se pro velamento tendat ut videmus quemque erubescentem manum sibi ante faciem frequenter opponere.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XI. 5:1)
Cum igitur et ratio corporeae fabricae et testium nobilis auctoritas astipuletur Platoni, nonne quisquis contra sentit insanit?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XV. 24:1)
Melius, quod plura iubere Erubuit, quam Roma pati.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:20)
' Insanis:
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVIII9)
Et Cosmianis ipse fuscus ampullis Non erubescit murice aureo nobis Dividere moechae pauperis capillare.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXXII9)
Rectam vocatus cum cucurrit ad cenam, Quam tot diebus noctibusque captavit, Ter poscit apri glandulas, quater lumbum, Et utramque coxam leporis et duos armos, Nec erubescit peierare de turdo Et ostreorum rapere lividos cirros.
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XX2)
' Tanto plus debes, Sexte, quod erubui.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XVII4)

SEARCH

MENU NAVIGATION