라틴어 문장 검색

Legerat autem ille apludam veteres rusticos frumenti furfurem dixisse idque a Plauto in comoedia, si ea Plauti est, quae Astraba inscripta est, positum esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, VII 6:1)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)
et super ea re Peregrini philosophi sermo et Sophocli poetae sententia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 1:2)
Propterea versus istos Sophocli, prudentissimi poetarum, in ore esse habendos dicebat:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 7:1)
Alius quidam veterum poetarum, cuius nomen mihi memoriae non est, Veritatem Temporis filiam esse dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XI 8:1)
Super poetarum Pacuvii et Accii conloquio familiari in oppido Tarentino.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 1:1)
QUIBUS otium et studium fuit vitas atque aetates doctorum hominum quaerere ac memoriae tradere, de M. Pacuvio et L. Accio tragicis poetis historiam scripserunt huiuscemodi:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, II 2:1)
IN plerisque monimentis rerum ab Alexandro gestarum, et paulo ante in libro M. Varronis qui inscriptus est Orestes vel De Insania, Olympiadem, Philippi uxorem, festivissime rescripsisse legimus Alexandro filio.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IV 2:1)
Ea nos dissensio atque diversitas cum agitaret inclutissimi poetarum et historicorum nobilissimi, placuit libros Aristotelis philosophi inspici quos De Animalibus exquisitissime composuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 7:1)
Quod Afranius poeta prudenter et lepide Sapientiam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 1:1)
EXIMIE hoc atque verissime Afranius poeta de gignenda conparandaque Sapientia opinatus est, quod eam filiam esse Usus et Memoriae dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VIII 2:1)
In his esse praecipui videntur quos Graeco titulo Πανδέκτασ inscripsit, tamquam omne rerum atoue doctrinarum genus continentis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 4:1)
Sunt adeo libri post mortem eius editi, qui Posteriores inscribuntur, quorum librorum tres continui, tricesimus octavus et tricesimus nonus et quadragesimus, pleni sunt id genus rerum ad enarrandam et inlustrandam linguam Latinam conducentium.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, X 3:1)
LEPIDISSIMUS liber est M. Varronis ex Satiris Menippeis, qui inscribitur Nescis Quid Vesper Serus Vehat, in quo disserit de apto convivarum numero deque ipsius convivii habitu cultuque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XI 2:1)
nam scriptum eum legimus in tragoedia Sophocli quae inscripta est Αἴασ Λοκρόσ, prior autem natus fuit Sophocles quam Euripides.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XIX 3:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION