라틴어 문장 검색

Chariovalda diu sustentata hostium saevitia, hortatus suos ut ingruentis catervas globo perfringerent, atque ipse densissimos inrumpens, congestis telis et suffosso equo labitur, ac multi nobilium circa:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 11장7)
igitur firmatae stationes densioribus globis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 50장9)
quidam callidius interpretabantur initia conatus secunda neque diuturna, quia eorum quae terra caelove portenderentur certior fides, fluminum instabilis natura simul ostenderet omina raperetque.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 37장3)
neque recepti sunt inter reos Carrinas Celer senator servo accusante aut Iulius Densus equester, cui favor in Britannicum crimini dabatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 10장5)
Nihil rerum mortalium tam instabile ac fluxum est quam fama potentiae non sua vi nixae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 19장1)
Stabat pro litore diversa acies, densa armis virisque, intercursantibus feminis;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 30장1)
et quamquam recentem terrorem intulerant, densis tamen hostium agminibus et inaequalibus locis haerebant;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 3:2)
Insignem illa die virum Sempronium Densum aetas nostra vidit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 43장1)
Vitelliani, quibus minor peditum vis, in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장7)
densum legionum agmen, sparsa auxiliorum manus altiora murorum sagittis aut saxis incessere, neglecta aut aevo fluxa comminus adgredi.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 22장2)
etenim quamquam vicino hoste aspectus armorum densis arbustis prohibebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 41장9)
firmati inter se densis ordinibus excipiunt Vitellianos temere effusos, atque illi consternantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 17장8)
dextro octava per apertum limitem, mox tertia densis arbustis intersepta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 21장4)
postquam impulsos sensit Antonius, denso agmine obturbabat.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 25장3)
tum elatis super capita scutis densa testudine succedunt.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 27장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION