라틴어 문장 검색

idque ad animi passiones traducitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 1:2)
Sensus autem hoc altior habet, quod jam providentia futura sit Domini, ne tantum sit diluvium corporalium passionum, ut anima omnis intereat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:1)
Unde magis illud arbitror quod provocet Dominus Deus, ut etiam si quis leviores alias habeat passiones, non penitus divinam desperet gratiam, nec omnimodis victurum se esse diffidat.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 27장 3:8)
quod moraliter de mala passione improbae passionis genitrice intelligendum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 28장 1:2)
Sepulcrum enim patens est guttur hujusmodi hominum, in quo sepulcro velut attumulatur anima delectationibus et cupiditatum passionibus onerata diversis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:2)
Exuit igitur se a congestione terrena, et quasi retia quaedam circumfusa evadit atque effugit, quaecumque se ab omni nudaverit passionum laqueo, et omnem illam deformem speciem terrenae labis averterit, ut lucem videat decoris aeterni.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 8:3)
In duobus igitur erat una passio, et unus affectus.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 3:4)
Irrationabilis ergo miscetur irrationabilibus passionibus;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 34장 4:7)
Ut igitur adversa praeveniamus mentium societate iunctissima, sequimini viam consilii mei salutarem (ut puto), cum integritas rerum intentioni nostrae voluntatique respondeat, et dum maioribus vacant praesidiis regiones Illyricae, impraepedito cursu tendentes, Daciarum interim fines extimos occupemus, exinde quid agi oporteat bonis successibus instruendi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXI, 5장 6:1)
Coeperunt autem idem praefati Saxones cum nimia intentione adversus eandem certare basilicam, quemadmodum eam per quodlibet ingenium igni cremare potuissent.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 773 54:6)
At ego miser afficto ex tempore absurdo ioco in alium sermonem intentionem eius denuo derivo et iniecta dextra
(아풀레이우스, 변신, 1권 15:16)
Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset:
(아풀레이우스, 변신, 11권 29:2)
pia loqui iubet intentio.
(ARCHIPOETA, I12)
mea vobis patet intentio;
(ARCHIPOETA, I169)
Nam si modo tanta cura, tanta intentione, tanto labore agitis ne in aliquos cruciatus transitorios incidatis, quantum vos oportet esse sollicitos, ut sempiternas miserias fugiatis!
(아우구스티누스, 편지들, 31. (A. D. 410 Epist. CXXII) Dilectissimis Fratribus Conclericis et Universae Plebi Augustinus In Domino salutem 1:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION