라틴어 문장 검색

Intentio ut nihil ex amicitia nisi Deum, et naturale eius bonum expectet.
(DE AMICITIA, CAPUT XVIII. In amico probanda quatuor. 1:5)
Diximus et intentionem esse probandam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:2)
Eius igitur quem eligisti, subtiliter est probanda intentio, ne secundum spem commodi cuiuslibet tibi velit in amicitia copulari, mercenariam eam aestimans non gratuitam.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:25)
Sic ergo probatur intentio.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:32)
in quibus omnibus si dignior illo praeferatur, vel certe in tua non sit potestate quod appetitur, qua tibi intentione adhaeserit facile pervidebis.
(DE AMICITIA, CAPUT XX. Intentio. 1:35)
Saepe enim quidam inferioris gradus, vel ordinis, vel dignitatis, vel scientiae, ab excellentioribus in amicitiam assumuntur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXIV. De cultu amicitiae. 1:18)
denudans pectus suum usque ad inspectionem viscerum et medullarum, cogitationum et intentionum cordis.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 2:38)
Huic operi derogare non temptent qui altioris scientiae militiam spondent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, PROLOGUS 1:7)
Illic alauda quasi nobilis citharista, non studii artificio, sed naturae magisterio musicae perdocta scientiam, citharam praesentabat in ore, quae tonos in tenues subtilizans particulas, semi tonia in gumphos divisibiles dividebat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:116)
Per me etiam tibi memorialis ancillatur potentia, quae in suae recordationis armario, nobilem censum scientiae thesaurizat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:15)
In his omnibus, ineffabiliter meae potentiae resultat effectus, sed tamen plerisque meae potestatis faciem palliare decrevi figuris, defendens a vilitate secretum, ne si ejus de me familiarem impertirem scientiam, quae apud eos primitus ignota, pretiosa vigebant, postmodum jam nota vilescerent.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:81)
haec de ignoto habeatur notitia, haec de scibili comparetur scientia, styli tamen altitudine castigata:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 39:9)
[0465A] per quam nobilis scientiae thesaurus secretis penetralibus mentis innascitur, fructus internae delectationis acquiritur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:33)
Sed cum minime, ob diversa impedimenta, intentioni meae effectus daretur, temerario ausu decrevi saltem ex his aliqua memoriae commendare, quae auditu et revelatione nota fierent ab his qui praesentes adfuissent, ut vel sic non in otio, sed quasi in via, si non corpore, at tota mente et animo consocius essem, elaborare.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 2:3)
Qua occasione et intentione hanc viam idem eremita praedicaverit, et ejus primus ductor exstiterit, praesens pagina declarabit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION