라틴어 문장 검색

consulem, cum se in castra victor recepisset, ne sincero gaudio frueretur, cura de minore filio stimulabat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 547:1)
eos ipsos qui non illi amici, sed Eumeni infesti stimulent eum, pietatem constantiamque laudaturos, si fidem ad ultimum fratri praestitisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 216:1)
Sulpicius Galba, qui tribunus militum secundae legionis in Macedonia fuerat, privatim imperatori inimicus, prensando ipse et per suae legionis milites sollicitando stimulaverat, ut frequentes ad suffragium adessent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 425:2)
haec sicut ad militum animos stimulandos aliquem aculeum habent, qui parum licentiae, parum avaritiae suae inservitum censent, ita apud populum Romanum nihil valuissent, qui, ut vetera atque audita a parentibus suis non repetat, quae ambitione imperatorum clades acceptae sint, quae severitate imperii victoriae partae, proximo certe Punico bello, quid inter M. Minucium magistrum equitum et Q. Fabium Maximum dictatorem interfuerit, meminit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 449:1)
Iam deliramenta loquitur, laruae stimulant virum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 3, scene 4124)
iactor [crucior] agitor stimulor, versor in amoris rota, miser exanimor, feror differor distrahor diripior, ita nubilam mentem animi habeo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 13)
Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis quod multo melius est et quod mihi in epistula tua tamquam culpabile obiciendum putasti, sed omnino cogitis ut iuremus, non intentato metu mortis carnis nostrae, quod populus Hipponiensis fecisse putatus est, sed intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione conamur, etiam vitae carnis huius utique praeponenda est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 8:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION