라틴어 문장 검색

Plures absumptae sunt maioribus nostris aetates, ut interirent radicitus quae vexabant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 20:1)
Equites vero cum iumentis armati, clementiores gurgites fluminis obliquati transnarunt, pars flumine absumpta interierunt, alia multitudine subita petiti telorum hostilium.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 2장 8:1)
Proinde cunctis ex sententia terminatis, Augustus altius iam contra difficultates omnes incedens, tantumque a fortuna sperans nondum afflicta, ut propius temeritatem multa crebro auderet, validiores naves ex his quae alimenta portabant et machinas, deoneratas octogenis implevit armatis, retentoque secum classis robore firmiore, quam in tres diviserat partes, unam cum Victore comite quiete prima noctis emitti disposuit, ut flumine raptim transmisso, ripae occuparentur hostiles.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 4:1)
Hinc nos egressos, Persae cum saepe afflicti, peditum stabiles pugnas horrerent, structis insidiis, occulte comitabantur, altrinsecus viantes catervas a celsis collibus explorando, ut id suspicans miles, ad usque perpetuum diem nec vallum erigeret nec sudibus se communiret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 1:1)
Quod cum vidisset propius laetior, vi vulneris interiit, et qui animam intrepidus amittebat, iacturam clipei formidavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 8:3)
Advenit, o socii, nunc abeundi tempus e vita impendio tempestivum, quam reposcenti naturae, ut debitor bonae fidei redditurus, exulto, non (ut quidam opinantur) afflictus et maerens, philosophorum sententia generali perdoctus, quantum corpore sit beatior animus, et contemplans, quotiens condicio melior a deteriore secernitur, laetandum esse potius quam dolendum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 14:2)
Nec fateri pudebit, interiturum me ferro, dudum didici fide fatidica praecinente.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 3장 18:1)
Cumque hinc Kalendis Iuliis stadiis triginta confectis, civitatem nomine Duram adventaremus, fatigatis iumentis, vectores eorum novissimi pedibus incedentes, a Saracena multitudine circumsaepti, protinus interissent, ni expeditiores turmae nostrorum opem laborantibus attulissent.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 6장 9:1)
Moratum paulisper Antiochiae principem, curarumque ponderibus diversis afflictum, exeundi mira cupiditas agitabat:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 10장 4:1)
Agentes igitur in memoratis urbibus principes, sumpsere primitus trabeas consulares, omnisque hic annus dispendiis gravibus rem Romanam afflixit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 5장 6:1)
Ut quondam Pescennius Niger, ad subveniendum spei rerum extremae, a Romano populo saepe accitus, dum diu cunctatur in Syria, a Severo superatus in sinu Issico (qui est in Cilicia, ubi Dareum Alexander fudit) fugatusque in suburbano quodam Antiochiae, gregarii manu militis interiit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 8장 12:1)
Unde post dies paucos productus, lateribus sulcatis acerrime, pariaque perpessis consortibus, interiit, hoc favorabilis solo quod abstulit Serenianum e medio, crudelem ut Phalarim, et illi fidum quia doctrinarum diritatem causis inanibus praetexebat.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 10장 5:2)
Quibus imperator rudis quidem, verum spectator adhuc aequissimus rerum, antequam adulationum perniciosis illecebris captus rem publicam funeribus perpetuo deflendis affligeret, in commune consultans pacem dari oportere decrevit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 8:1)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
In summis divitiarum et dignitatum culminibus, anxius et sollicitus, ideoque semper levibus morbis afflictus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 11장 6:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION