라틴어 문장 검색

hic cum virtute tyrannidem sibi peperisset, magna retinuit felicitate:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 2장 3:1)
de Magonis interitu duplex memoria prodita est:
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 2:3)
quin etiam post proelium Philippense interitumque C. Cassii et M. Bruti L. Iulium Mocillam praetorium et filium eius Aulumque Torquatum ceterosque pari fortuna perculsos instituit tueri atque ex Epiro iis omnia Samothraciam supportari iussit.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Ex Libro de Latinis Historicis, 11장 2:1)
post cuius interitum uel saeuissimus extitit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 61장 1:2)
is inter conscios Caesarianae necis quamquam insons damnatus lege Pedia, cum ad Cassium Brutumque se propinqua sibi cognatione iunctos contulisset, post utriusque interitum classem olim commissam retinuit, auxit etiam, nec nisi partibus ubique profligatis M. Antonio sponte et ingentis meriti loco tradidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 3장 1:2)
idque omen in Macedonum interitum verterunt Tyrii.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 16:2)
Ad cuius interitum vindicandum, quanta maxima celeritate potuit, contendit, advenientique sunt traditi tanti sceleris auctores.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 8장 13:2)
Haud secus, quam par erat, promptissimorum iuvenum ceterorumque militum interitu commotus rex signum receptui dedit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 11장 20:1)
cuius ego interitu tota de mente fugavi haec studia atque omnes delicias animi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Elegies , Poem 68a7)
et ab Augusti circumspectione non defluat quod Tuscana tyrannis in dilationis fiducia confortatur, et cotidie malignantium cohortando superbiam vires novas accumulat, temeritatem temeritati adiciens. 16.
(단테 알리기에리, Epistolae 50:2)
aliter non modo existentes in regno finem non assecuntur, sed etiam regnum in interitum labitur, iuxta illud infallibilis Veritatis:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 5:20)
Cumque Galli, reliqua urbe iam capta, noctis tenebris confusi Capitolium furtim subirent, quod solum restabat ad ultimum interitum romani nominis, anserem ibi non ante visum cecinisse Gallos adesse atque custodes ad defensandum Capitolium excitasse Livius et multi scriptores illustres concorditer contestantur. 8.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Secundus 12:3)
At tempus instabat, quo, Washingtonium haec munia honorifica relinquere, civiumque suorum jura contra paucorum potentium apud Anglos tyrannidem vindicatum ire oportebat.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.6)
harum coloniarum accolae indigenaeque, a Senatu Anglico, aliquod indicium, quod, tyrannidem hane diram Anglis praecipue datam demonstret probetque, certe postulare summoque jure petere debent:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUARTUM.43)
Popularium omnium ob oculos nunc versamur, quorum praeconium laudesque feremus, si forte tyrannidi, ab hostibus intentatae, eos eripiamus:
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT QUINTUM.43)

SEARCH

MENU NAVIGATION