라틴어 문장 검색

In primisque hominis est propria veri inquisitio atque investigatio.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 17:1)
Stoici vero nostri disputationum suarum atque interrogationum laqueis te inretitum tenerent;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 43:1)
tota vero interrogatio mea nihil habuit nisi reprehensionem illius tribunatus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 9 8:3)
alterum est quod fallacibus et captiosis interrogationibus circumscripti atque decepti quidam cum eas dissolvere non possunt desciscunt a veritate.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:3)
oportet igitur et ea quae pro perspicuitate responderi possunt in promptu habere, de quibus iam diximus, et esse armatos ut occurrere possimus interrogationibus eorum captionesque discutere, quod deinceps facere constitui.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 63:4)
Et primum quidem hoc reprehendendum, quod captiosissimo genere interrogationis utuntur, quod genus minime in philosophia probari solet, quom aliquid minutatim et gradatim additur aut demitur:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 67:3)
ad ea sic ille respondet ut puer, et tamen ita faciles interrogationes sunt, ut gradatim respondens eodem perveniat, quo si geometrica didicisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 56:4)
me laus et gratulatio secuta est, quod nec famam meam aliquo responso utili fortasse, inhonesto tamen laeseram, nec me laqueis tam insidiosae interrogationis involveram.
(소 플리니우스, 편지들, 1권, letter 5 7:4)
Addiderunt Baetici, quod simul socios ministrosque Classici detulerunt, nominatimque in eos inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 5:3)
Norbano tamen non ordo legis, non legati nomen, non inquisitionis officium praesidio fuit;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 9 30:1)
Parata inquisitio, sed onerosa collatio.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 8 12:3)
Inducti in senatum inquisitionem postulaverunt.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 1:3)
Censuit Acilius Rufus consul designatus inquisitionem Bithynis dandam, postulationem Vareni silentio praeteriit.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 20 6:2)
petis ut Scaurus veniat nosque, si potest, in aliqua inquisitionis vestigia inducat.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 25 1:2)
quaesitum est, an danda esset inquisitio;
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 29 8:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION