라틴어 문장 검색

succlamationes frequentes erant interrogationesque cur scelere fratris oppresses Ligures in libertatem non restituisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 288:1)
ad hanc interrogationem tuam et non respondere vereor, ne superbum sit, et vera respondere ne nimis acerbum audienti tibi videatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 417:1)
ita destituta eorum spe, qui fratre accusato partitionem regni petiturum crediderant, curia excessit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 220:1)
Itaque, imperator, in primo volumine tibi de arte et quas habeat ea virtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminavi.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 머리말13)
Mathematici vero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero convenientes sic:
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER TERTIUS, 1장22)
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti mihi traditae sunt, exposui ordinesque et symmetrias earum partitionibus distinxi, et quarum dispares sunt figurae et quibus discriminibus inter se sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, exposui.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER QUARTUS, 8장23)
Solum tunc relativismus quidam manet in quo de veritate omnium rerum interrogatio, quae tandem interrogatio est quoque de Deo, non amplius movet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 40:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION