라틴어 문장 검색

Seres etiam habitantesque sub ipso sole Indi, cum gemmis et margaritis elephantos quoque inter munera trahentes, nihil magis quam longinquitatem viae inputabant - quadriennium inpleverant;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, PAX PARTHORUM ET CONSECRATIO AUGUSTI 2:2)
quare etiam tellure nova caeloque recenti talia qui fingit potuisse animalia gigni, nixus in hoc uno novitatis nomine inani, multa licet simili ratione effutiat ore, aurea tum dicat per terras flumina vulgo fluxisse et gemmis florere arbusta suësse aut hominem tanto membrorum esse impete natum, trans maria alta pedum nisus ut ponere posset et manibus totum circum se vertere caelum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 32:10)
Et sic amoenitas intertexta fastidio narrationum medetur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVI. 4:4)
Ut gemma bibat et Sarrano dormiat ostro.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, I. 40:1)
Postea, inquit, usus luxuriantis aetatis signaturas pretiosis gemmis coepit insculpere:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 13:1)
Balteus haud fluxos gemmis adstrinxit amictus, Colla monile decens, humerisque haerentia primis Suppara nudatos cingunt angusta lacertos.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:21)
Quique bibunt tenera dulces ab arundine succos, Et qui tingentes croceo medicamine crinem Fluxa coloratis adstringunt carbasa gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:34)
Non illic Libycae posuerunt ditia gentes Templa, nec Eois splendent donaria gemmis.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 6:3)
Fulget gemma toris, et iaspide fulva supellex:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:10)
gemmaeque capaces Excepere merum, sed non Mareotidos uvae, Nobile sed paucis senium cui contulit annis Indomitum Meroe cogens spumare Falernum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 10권 2:34)
Condita sic puro numerantur lilia vitro, Sic prohibet tenuis gemma latere rosas.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXII4)
Quartus dies est, in schola poetarum Dum fabulamur, milibus decem dixti Emptas lacernas munus esse Pompullae, Sardonycha verum lineisque ter cinctum Duasque similes fluctibus maris gemmas Dedisse Bassam Caeliamque iurasti.
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, LXI2)
Multas in digitis, plures in carmine gemmas Invenies:
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XI2)
Spartanus tibi cedet olor Paphiaeque columbae, Cedet Erythraeis eruta gemma vadis:
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XXVIII7)
hanc lucem lactea gemma notet;
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLV2)

SEARCH

MENU NAVIGATION