라틴어 문장 검색

impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans, suadet enim vesana fames, si forte fugacem conspexit capream aut surgentem in cornua cervum, gaudet, hians immane, comasque arrexit et haeret visceribus super accumbens, lavit inproba taeter ora cruor, sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:3)
talis equos alacer media inter proelia Turnus fumantis sudore quatit, miserabile caesis hostibus insultans;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 15:20)
ergo alacris silvas et cetera rura voluptas Panaque pastoresque tenet, Dryadasque puellas;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA V. MENALCAS, MOPSUS36)
nam ita et libenter audient et dictis credent et esse similes concupiscent, in ipsos denique coetus scholarum laeti alacresque convenient, emendati non irascentur, laudati gaudebunt, ut sint carissimi, studio merebuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 146:2)
Postquam omnium animos alacris videt, cohortatus, ut petitionem suam curae haberent, conventum dimisit.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 21장8)
Quarum possessionem tibi non interdico, sed efficere volo, ut illas intrepide possideas;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 18 13:2)
Animus esse debet alacer et fidens et super omnia erectus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 23 3:8)
Bassus tamen noster alacer animo est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 4, letter 30 3:1)
Si utique vis verborum ambiguitates diducere, I hoc nos doce, beatum non eum esse, quem vulgus appellat, ad quem pecunia magna confluxit, sed illum, cui bonum omne in animo est, erectum et excelsum et mutabilia calcantem, qui neminem videt, cum quo se conmutatum velit, qui hominem ea sola parte aestimat, qua homo est, qui natura magistra utitur, ad illius leges conponitur, sic vivit, quomodo illa praescripsit, cui bona sua nulla vis excutit, qui mala in bonum vertit, certus iudicii, inconcussus, intrepidus, quem aliqua vis movet, nulla perturbat, quem fortuna, cum quod habuit telum nocentissimum vi maxima intorsit, pungit, non vulnerat, et hoc raro.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 45 9:1)
animus intuens vera, peritus fugiendorum ac petendorum, non ex opinione, sed ex natura pretia rebus inponens, toti se inserens mundo et in omnes eius actus contemplationem suam mittens, cogitationibus actionibusque intentus, ex aequo magnus ac vehemens, asperis blandisque pariter invictus, neutri se fortunae summittens, supra omnia quae contingunt acciduntque eminens, pulcherrimus, ordinatissimus cum decore tum viribus, sanus ac siccus, inperturbatus, intrepidus, quem nulla vis frangat, quem nec adtollant fortuita nec deprimant;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 6:3)
" Non quidem eum, cuius animus in omni negotio laetus atque alacer est;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 72 4:2)
Non enim beatum est, nisi quod intrepidum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 74 5:4)
Non tantum arma et acies dant argumenta alacris animi indomitique terroribus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 21:2)
alacres et ad prandium illi promiserunt et ad cenam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 21:11)
proinde intrepidus horam illam decretoriam prospice:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION