라틴어 문장 검색

Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur.
(카이사르, 아프리카 전기 56:2)
Saserna colloquentem viderunt.
(카이사르, 아프리카 전기 57:3)
Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 57:4)
Novum in re publica introductum exemplum queritur, ut tribunicia intercessio armis notaretur atque opprimeretur, quae superioribus annis armis esset restituta.
(카이사르, 내란기, 1권 7:4)
quod oppidum Attius cohortibus introductis tenebat delectumque toto Piceno circummissis senatoribus habebat.
(카이사르, 내란기, 1권 12:6)
Quorum oratione permotus Varus praesidium, quod introduxerat, ex oppido educit ac profugit.
(카이사르, 내란기, 1권 13:6)
Ipse arcano cum paucis familiaribus suis colloquitur consiliumque fugae capere constituit.
(카이사르, 내란기, 1권 19:2)
Cum vultus Domiti cum oratione non consentiret, atque omnia trepidantius timidiusque ageret, quam superioribus diebus consuesset, multumque cum suis consiliandi causa secreto praeter consuetudinem colloqueretur, concilia conventusque hominum fugeret, res diutius tegi dissimularique non potuit.
(카이사르, 내란기, 1권 19:3)
Divulgato Domiti consilio milites, qui erant Corfinii, prima vesperi secessionem faciunt atque ita inter se per tribunos militum centurionesque atque honestissimos sui generis colloquuntur:
(카이사르, 내란기, 1권 20:1)
Quarta vigilia circiter Lentulus Spinther de muro cum vigiliis custodibusque nostris colloquitur;
(카이사르, 내란기, 1권 22:1)
imprimis, ut ipse cum Pompeio colloqueretur, postulat;
(카이사르, 내란기, 1권 26:8)
Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem.
(카이사르, 내란기, 2권 27:2)
Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt.
(카이사르, 내란기, 3권 26:6)
Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C.
(카이사르, 내란기, 3권 60:5)
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et, cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat, cum eo conloquitur;
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 19장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION