라틴어 문장 검색

Et alibi, De puero prodire senem me precipis, at tu De vetulo esse puer, tu Maximiniane, cupis.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 86:7)
justus autem secreta non prodit, tacenda enim tacet, loquenda loquitur;
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 33:29)
In domum meam non introibis.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 16:23)
Et introiens advocavit amasium uxorissuae [p.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 95:21)
Introivi in hortum meum, soror mea sponsa, vindemiavi myrrham cum aromatibus meis:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 6:16)
quia de ore ejus exibat salus gentium, de ore ejus prodibat vita populorum.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 5:7)
Et post buccellam introivit in eum Satanas (Ibid.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:14)
Ut quia introierat in illum Satanas, ipse abiret a Christo.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 4장 5:19)
Haec quamdiu velut intus clausa sunt, nec tamquam in herbis germinant, quodam sinu bonae mentis foventur, ne prodeant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 4:7)
Quid de ipsa regia loquar, per quam aulici sermones prodeunt, quidam mentis nostrae indices, animique internuntii?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 8:1)
ideoque abscisso eo, unde sensus nostri in reliquum corpus prodeunt, commoriuntur etiam omnia membra:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 3:3)
Tunc enim pater cum filiis prius introivit, et filii cum parente, et postea uxor ejus, et filiorum ejus uxores, id est, non commiscetur sexus in introitu, commiscetur in egressu.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 21장 3:8)
Postremo agnitus saepe, iamque (si prodisset) conspicuum se fore contemplans, non nisi luce palam egrediens ad agenda quae putabat seria cernebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 1장 9:3)
At nunc si ad aliquem bene nummatum tumentemque ideo, honestus advena salutatum introieris primitus, tamquam exoptatus suscipieris, et interrogatus multa coactusque mentiri, miraberis numquam antea visus, summatem virum tenuem te sic enixius observantem, ut paeniteat ob haec bona tamquam praecipua non vidisse ante decennium Romam.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 6장 12:1)
Qui cum venisset ob haec festinatis itineribus Antiochiam, praestrictis palatii ianuis, contempto Caesare quem videri decuerat, ad praetorium cum pompa sollemni perrexit, morbosque diu causatus, nec regiam introiit, nec processit in publicum, sed abditus multa in eius moliebatur exitium, addens quaedam relationibus supervacua, quas subinde mittebat ad principem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 7장 9:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION