라틴어 문장 검색

Incidendum quoque super talum quattuor fere digitis ex parte interiore, qua per aliquot dies frequens umor feratur, atque ipsos tumores incidere altis plagis oportet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 12:2)
Auctoresque multi sunt inflatis uesicis pulsandos tumores esse.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 21장 13:4)
Hic praeter tabem illud quoque nonnumquam accidere solet, ut per adsiduas pusulas aut ulcera summa cutis exasperetur, uel aliquae corporis partes intumescant.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 22장 2:6)
Summa pars corporis crebras maculas crebrosque tumores habet;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:4)
os, surae, pedes intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 1:8)
Vbi uetus morbus est, digiti in manibus pedibusque sub tumore conduntur;
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, 25장 2:1)
At in ipsis ceruicibus glandulae positae sunt, quae interdum cum dolore intumescunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 1장 2:3)
ubi umor cutem inflat, eaque intumescit et prementi digito cedit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 2장 4:2)
Interdum enim neque rubor neque tumor ullus apparet, sed corpus aridum est, uix spiritus trahitur, membra soluuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:4)
Interdum lingua faucesque cum rubore intumescunt, uox nihil significat, oculi uertuntur, facies pallet, singultus est:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 1:6)
Leuius est, ubi tumor tantummodo ruborque est, cetera non secuntur:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 2:1)
itaque rubore et tumore in praecordiis orto scire licet fauces liberari.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 7장 4:3)
At si inflammatio aliqua est, quam fere tumor et dolor sequitur, prima sunt quies, abstinentia, lana sulpurata circumdata, in ieiuno absinthium.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 12장 4:1)
Vbi inueterauit malum, uenter et crura pedesque intumescunt, pectus atque umeri circaque iugulum utrumque extenuatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 15장 2:1)
At lienis, ubi adfectus est, intumescit, simulque cum eo pars sinistra;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 16장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION