라틴어 문장 검색

Si suppuratio ac dolor finiatur, et intus tunicae residant, quo minus foeda postea facies sit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장164)
Medicamenta vero intus quidem lenia danda sunt, ne quid acrioris pituitae concitent, super ipsos vero peduculos alia, quae necare eos, et prohibere, ne similes nascantur, possint.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장206)
Ubi auris repleta est, super lana mollis addenda est, quae umorem intus contineat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장15)
Sin foramen auris conpressum est, et intus crassa sanies subest, mel quam optimum addendum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장88)
Si pulex intus est, conpellendum eo lanae paulum est, quo ipse is subit et simul extrahitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장124)
Sternumenta quoque admota id commode elidunt, aut oriculario clystere aqua vehementer intus conpulsa.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장129)
atque ita concussa aure id quod inest excidit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 7장133)
Quod si dolor eximi eum cogit, et piperis semen cortice liberatum, et eodem modo Bactriana hederae coniecta in id foramen dentem findit, isque per testas excidet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 9장35)
Quod tamen in labris ideo non est necessarium, quoniam excidere commodius est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 15장18)
Interdum autem per ipsa ulcera coles sub cute exestur sic ut glans excidat;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장57)
Perpetuumque est, quotiens glans aut ex cole aliquid vel excidit vel absciditur, hanc non esse servandam, ne considat ulcerique adglutinetur, ac neque reduci possit postea, et fortasse fistulam quoque urinae claudat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장59)
et cum crustae exciderunt, squama aeris inspergitur, ne quid ibi rursus increscat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장61)
deinde ubi crustae exciderunt, ulcera sicut alia curentur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장70)
Ubi is excidit, liquidis medicamentis utendum est, quae ad oris ulcera conponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장90)
Si, quicquid laesum est, extra est neque intus reconditum, eodem medicamento tinctum linamentum superdandum est et, quicquid ante adhibuimus, cerato contegendum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 18장117)

SEARCH

MENU NAVIGATION