라틴어 문장 검색

Quod si virtuti vostrae fortuna inviderit, cavete inulti animam amittatis neu capiti potius sicuti pecora trucidemini quam virorum more pugnantes cruentam atque luctuosam victoriam hostibus relinquatis!"
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장28)
At ille, tametsi omnis potiora fide Iugurthae rebatur, tamen, quia penes eosdem, si aduersaretur, cogendi potestas erat, ita, uti censuerant Italici, deditionem facit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 26장3)
Nam illa quidem piget dicere, his annis quindecim quam ludibrio fueritis superbiae paucorum, quam foede quamque inulti perierint vestri defensores, ut vobis animus ab ignavia atque socordia corruptus sit, qui ne nunc quidem obnoxiis inimicis exurgitis atque etiam nunc timetis eos, quibus decet terrori esse.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장3)
Igitur equitatum omnem ad castra propere misit ac statim C. Marium cum cohortibus sociorum, eumque lacrimans per amicitiam perque rem publicam obsecrat, ne quam contumeliam remanere in exercitu victore neue hostis inultos abire sinat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장9)
iuxta boni malique, strenui et inbelles inulti obtruncari.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 67장5)
Nabdalsa ad exercitum profectus, quem inter hiberna Romanorum iussus habebat, ne ager inultis hostibus vastaretur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장6)
Ac fuere qui dicerent manu vindicandum neque apud illum tantum scelus inultum relinquendum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 106장14)
His adversantibus, quae nobis offundit longa persuasio, fortiter pati mortem quidni gloriosum sit et inter maxima opera mentis humanae ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 82 17:1)
victrix inultum Graecia hoc facinus feret?
(세네카, 아가멤논 5:5)
non eris inulta, nam raptor non erit inpunitus:
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum liber I., Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Vna nocte quidam duas rapuit; altera mortem optat, altera nuptias. 6:14)
Di manes Popilli senis et inultae te patris, Cicero, persecuntur animae, ut quem negasti parricidam sentias.
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 5:8)
si rapuit, indignum est puellam inultam esse;
(세네카, Controversiae, book 7, Thema Rapta raptoris aut mortem aut indotatas nuptias optet. Rapta producta nuptias optauit. Qui dicebatur raptor negauit se rapuisse. Iudicio uictus uult ducere; illa optionem petit. 10:10)
Tamen et acerbam mortem filii et inultam tam magno animo tulit, quam ipse leges tulerat.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 89:2)
Dii manes Popili senis et inultae patris umbrae te, Cicero, persecuntur, ut quem negasti sentias parricidam.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.27)
Vt inultus ego sim?
(세네카, Hercules Furens 17:38)

SEARCH

MENU NAVIGATION