라틴어 문장 검색

Felix et nato, felix et coniuge Peleus et cui, si demas iugulati crimina Phoci, omnia contigerant.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 35:1)
tum colla iugo canentia pressos exhortatus equos currum direxit in hostem concutiensque suis vibrantia tela lacertis "quisquis es, o iuvenis" dixit "solamen habeto mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille."
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:5)
medio iugulaberis ense, quandoquidem mucro est hebes inquit et in latus ensem obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 49:12)
Quam male consuescit, quam se parat ille cruori impius humano, vituli qui guttura cultro rumpit et inmotas praebet mugitibus aures, aut qui vagitus similes puerilibus haedum edentem iugulare potest, aut alite vesci, cui dedit ipse cibos!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 37:3)
hoc illud meritum est, quod continuare feruntur excubias Latii pro maiestate Palati, quod redimunt vitam populi procerumque salutem, perfundunt quia colla comis bene vel bene cingunt tempora taeniolis et licia crinibus addunt, et quia subter humum lustrales testibus umbris in flammam iugulant pecudes et murmura miscent?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2379)
) contempto principe vitae perniciem veneratur homo, colit ipse cruentum carnificem gladiique aciem iugulandus adorat, in tantum miseris peccati nectare captis dulce mori est, tanta in tenebris de peste voluptas!
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 147)
quod iugulatur homo, non ferrum causa furoris sed manus est;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 197)
sed inultum numquam id auferet.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 512)
Iugularas hominem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 3, scene 163)
At nae illud haud inultum, si vivo, ferent:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 1143)
Numquam omnes hodie moriemur inulti."
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 28:13)
Dixit, et, os impressa toro, "Moriemur inultae, sed moriamur" ait.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 27:1)
"Non me, quicumque es, inulto, victor, nec longum laetabere:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 29:11)
Multa boum circa mactantur corpora Morti, saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris in flammam iugulant pecudes.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 7:9)
Non tamen indecorem tua te regina reliquit extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum per gentis erit aut famam patieris inultae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 30:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION