라틴어 문장 검색

cum memor has pinus Idaeo vertice caesas sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi aeris et inflati complevit murmure buxi, perque leves domitis invecta leonibus auras "inrita sacrilega iactas incendia dextra, Turne!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 63:4)
gaudet gratesque agit illa parenti, perque leves auras iunctis invecta columbis litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit in freta flumineis vicina Numicius undis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 70:2)
Artifices natura manus admovit et angi corpora visceribus distentae condita matris noluit eque domo vacuas emisit in auras.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 21:3)
tristibus invectus verbis - ita principe dignum - ultus es offensas, ut decet, ipse tuas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 2권, poem 160)
sive igitur nimii Boreae vis saeva marinas, sive redundatas flumine cogit aquas, protinus aequato siccis Aquilonibus Histro invehitur celeri barbarus hostis equo;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 1024)
ipse quoque aetherias meritis invectus es arces, quo non exiguo facta labore via est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 35)
nec non imbrifero ventus anhelitu crassa nube leves invehit alites, quae, difflata in humum cum semel agmina fluxerunt, reduci non revolant fuga.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae31)
si licet ex ethicis 1 quidquam praesumere vel si de physicis exempli aliquid, sic vipera, ut aiunt, dentibus cmoritur fusae per viscera prolis, mater morte sua, non sexu fertilis aut de concubitu distenta uterum, sed cum calet igni percita femineo, moriturum obscena maritum ore sitit patulo;
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1146)
"inventa regum pro salute publica Pompiliorum nostra carpunt saecula, quis hos sophistas error invexit novus, qui non colendos esse divos disputent?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1151)
"illa et procaci pessima in nostros deos invecta motu fas profanavit vetus, audax et ipsi non pepercit principi."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1378)
non tamen illa pedes, sed curru invecta venusto saucia mirantum capiebat corda virorum, o nova pugnandi species!
(프루덴티우스, Psychomachia, section 184)
ille regit dictis animos, et pectora mulcet, - sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam prospiciens genitor caeloque invectus aperto flectit equos, curruque volans dat lora secundo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 12:7)
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 6:4)
Extremus, formaque ante omnis pulcher, Iulus Sidonio est invectus equo, quem candida Dido esse sui dederat monumentum et pignus amoris.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 21:13)
Quattuor hic invectus equis et lampada quassans per Graium populos mediaeque per Elidis urbem ibat ovans, divomque sibi poscebat honorem, - demens, qui nimbos et non imitabile fulmen aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION