라틴어 문장 검색

quin etiam sontes expulsa corrigis ira et placidus delicta domas;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:116)
annales veterum delicta loquuntur:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:172)
delicti paenitet illos:
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Secundus 1:154)
exactum et a Titidio Labeone Vistiliae marito cur in uxore delicti manifesta ultionem legis omisisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 85장3)
nam secutae leges etsi aliquando in maleficos ex delicto, saepius tamen dissensione ordinum et apiscendi inlicitos honores aut pellendi claros viros aliaque ob prava per vim latae sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 27장2)
Pompeius, tertium consul corrigendis moribus delectus et gravior remediis quam delicta erant suarumque legum auctor idem ac subversor, quae armis tuebatur armis amisit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 28장2)
sin flagitia et facinora sine modo sunt, suppliciis ac remediis principis moderatio maiorumque et vestra exempla temperant et vana a scelestis, dicta a maleficiis differunt, est locus sententiae per quam neque huic delictum impune sit et nos clementiae simul ac severitatis non paeniteat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 50장3)
nam a legibus delicta puniri:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장2)
sic a maioribus institutum ut, si antissent delicta, poenae sequerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 69장10)
atque illo ignaro et iuveniliter hauriente auctam suspicionem, tamquam metu et pudore sibimet inrogaret mortem quam patri struxerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 10장6)
igitur portantur in carcerem, filius imminentium intellegens, puella adeo nescia ut crebro interrogaret quod ob delictum et quo traheretur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER VI, 9장2)
Tum facta patribus potestate statuendi de Caeciliano senatore qui plurima adversum Cottam prompserat, placitum eandem poenam inrogari quam in Aruseium et Sanquinium, accusatores L. Arruntii:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 7장1)
intentumque et magnis delictis inexorabilem scias cui tantum asperitatis etiam adversus levia credebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 18장7)
atque interim Felix intempestivis remediis delicta accendebat, aemulo ad deterrima Ventidio , cui pars provinciae habebatur, ita divisis ut huic Galilaeorum natio, Felici Samaritae parerent, discordes olim et tum contemptu regentium minus coercitis odiis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 54장3)
exiliumque accusatori inrogatum et tabulae exustae sunt quibus oblitterata aerarii nomina retrahebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 23장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION