라틴어 문장 검색

nam et in laude iustitia utilitasque tractatur et in consiliis , et raro iudicialem inveneris causam, in cuius non parte aliquid eorum, quae supra diximus, reperiatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 63:3)
haec clarior divisio quam eorum, qui totum opus in res et in adfectus partiuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 66:3)
quanquam id nonnulli ad iudiciales tantum pertinere materias putaverunt, quorum inscitiam, cum omnia tria genera fuero exsecutus, res ipsa deprehendet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 84:2)
unde et illa divisio est, alia esse scripta, alia inscripta.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 120:5)
Albutius eadem divisione usus detrahit translationem, subiiciens eam iuridiciali.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 145:1)
sufficit enim prima divisio, qua diximus alios rationales, alios legales esse;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 150:2)
horum aliqua in demonstrativa, deliberativa, iudiciali materia utique tractatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 164:4)
haec rursus iudiciales causas et rationali parte et legali continent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 165:1)
sed de singulis dicemus quaestionibus, cum tractare praecepta divisionis coeperimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 174:1)
sed quia magis haec variantur in litibus et fere tradita sunt ab iis, qui de iudicialibus causis aliqua composuerunt, in illam partem differantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 187:3)
non illa similis iudicialium quaestio de statua Servi Sulpici, an iis demum ponenda sit, qui in legatione ferro sunt interempti?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 222:5)
prooemio, quale est in iudicialibus, non ubique eget, quia conciliatus est ei quisque, quem consulit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 223:3)
Aristoteles quidem nec sine causa putat et a nostra et ab eius, qui dissentiet, persona duci frequenter in consiliis exordium, quasi mutuantibus hoc nobis a iudiciali genere, nonnunquam etiam, ut minor res maiorve videatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 225:1)
nam et rogare, indicare, rationem reddere et alia, de quibus supra dictum est, varie atque ut res tulit in materia iudiciali, deliberativa, demonstrativa, solemus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 270:3)
constat enim accusatione et defensione causa eius, quod est iudicialium proprium.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION