라틴어 문장 검색

Numquamne legisti, Gaditanum quendam Titi Livi nomine gloriaque commotum ad visendum eum ab ultimo terrarum orbe venisse, statimque ut viderat abisse?
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 8:2)
posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque etiam ut coeperam excerpo.
(소 플리니우스, 편지들, 6권, letter 20 5:2)
Quibus ex causis necessitudines eius inter meas numero, filium in primis, Nymphidium Lupum, iuvenem probum industrium et egregio patre dignissimum, suffecturum indulgentiae tuae, sicut primis eius experimentis cognoscere potes, cum praefectus cohortis plenissimum testimonium meruerit Iuli Ferocis et Fusci Salinatoris clarissimorum virorum.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 87 3:1)
Fratris in Aeneae sic illum funere dicunt Egressum tectis, pulcher Iule, tuis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 97)
nec tibi vitetur quae, priscis sparsa tabellis, porticus auctoris Livia nomen habet:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:46)
quaeque tua est pietas in totum nomen Iuli, te laedi, cum quis laeditur inde, putas, sed licet arma feras et vulnera saeva mineris, non tamen efficies ut timeare mihi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 211)
utque tuum munus numerum, quem debet, haberet, est ibi Caesaribus Livia iuncta suis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 82)
namque quod Hermionae Castor fuit, Hector Iuli, hoc ego te laetor coniugis esse meae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 116)
neve moram timeas, tempus, quod quaerimus, instat, cunctaque laetitiae plena triumphus habet, dum domus et nati, dum mater Livia gaudet, dum gaudes, patriae magne ducisque pater, dum sibi gratatur populus, totamque per urbem omnis odoratis ignibus ara calet, dum faciles aditus praebet venerabile templum, sperandum est nostras posse valere preces, dixit, et aut ille est tenues dilapsus in auras, coeperunt sensus aut vigilare mei.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 329)
quid cessas currum pompamque parare triumphis, Livia?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 451)
esse pudicarum te Vestam, Livia, matrum, ambiguum nato dignior anne viro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 1320)
proximus Anchises, cum quo commune parentis non dedignata est nomen habere Venus, hinc satus Aeneas, pietas spectata, per ignes sacra patremque humeris, altera sacra, tulit, venimus ad felix aliquando nomen Iuli, unde domus Teucros Iulia tangit avos.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권35)
Livia restituit, ne non imitata maritum esset et ex omni parte secuta suum.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 5권86)
Te quoque magnifica, Concordia, dedicat aede Livia, quam caro praestitit ipsa viro.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권412)
disce tamen, veniens aetas, ubi Livia nunc est porticus, immensae tecta fuisse domus;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권413)

SEARCH

MENU NAVIGATION