라틴어 문장 검색

Qui usquequaque juxta legationem Ascalonitarum convenientes, ad septem millia equitum annumerati, in fortitudine vehementi in planitie camporum Assur et Rames, subitis clamoribus irruerunt, ubi peregrinos incautos et tantae multitudinis nescios juxta flumen, [0659D] quod Assur et Rames interfluit, reperientes mense Octobri feria quarta, ipso natali B. Dionysii martyris, lanceis et sagittis fortiter incurrerunt, quorum non pauciores quam quingenti detruncati et decollati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER X 16:3)
Hoc denique comperto, quod tot millia jam juxta convenissent et armigeros militesque regis peremissent, rex ex consilio optimatum suorum, qui diutina obsidione vexati erant, et rebus et cibariis exhausti, tentoria sustulit, ac die Dominica, quae est ante Dominicam Palmarum, Ptolemaidem et caeteras civitates pertransiens, ipsa sancta et celebri die Palmarum per portam, quae respicit ad montem Olivarum, per quam et Dominus Jesus asello insidens intravit, ipse cum suis et una cum quibusdam magnificis legatis Graecorum, qui ad eum [0699D] supervenerant, dum adhuc in obsidione esset, intromissus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 14:5)
Universi enim inhabitatores civitatis, repente audita fama tam proximi adventus regis, omnis defensionis et rerum suarum obliti, fugaeque tantum intenti, procul ab urbe recesserunt, solum de vita et salute curantes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 50:11)
Incipit liber de amore et dilectione dei et proximi et aliarum rerumet de forma vitae liber primus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 1:1)
Volens igitur ego Albertanus te filium meum Vincentium bonis moribusconformare, ac de amore et dilectione Dei et proximi et aliarum rerum etde forma vitae instruere, in primis duo credo tibi fore precipue necessaria:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 2:1)
Proximus est ille Deo, qui sit ratione tacere.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 11:5)
Unde Dominus dixitin evangelio, "Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex totamente tua, et ex tota anima tua, et proximum tuum sicut teipsum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 30:4)
Est autem karitas, secundum Augustinum, animi motus ad serviendum Deopropter se, et sibi et proximo propter Deum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 48:1)
De amore proximi et dilectione liber.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 1:1)
Habito tractatu de amore Dei et dilectione ipsius, tractandtum est deamore et dilectione proximi, que illi coheret et sine qua Dei amor haberinon potest.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 1:2)
Et beatus Paulus dixit, "Qui diligit proximum, legem implevit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:5)
concordia fratrum, et amor proximorum, et vir et uxor sibi consencientes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:7)
Diligas ergo proximum sicut te ipsum, ut istud "sicut" notetsimillitudinem et non quantitatem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:11)
sufficit enim si diligis proximum ad id ad quodte ipsum diligis, id est, ad vitam eternam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:13)
Omnes ergo homines generaliter et universaliter in proximo sunt diligendi.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 2:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION