라틴어 문장 검색

Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Non potest hic animus fidele otium capere, quatiatur necesse est fluctueturque, qui malis suis tutus est, qui fortis esse nisi irascitur non potest, industrius nisi cupit, quietus nisi timet :
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 58:2)
Fluctuamur aliudque ex alio com- prendimus, petita relinquimus, relicta repetimus, alternae inter cupiditatem nostram et paenitentiam vices sunt ;
(세네카, De Otio, Liber VIII, ad Serenvm: de otio 4:4)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
sicut deprensi mari Syrtico modo in sicco relinquuntur, modo torrente unda fluctuantur.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 70:6)
hinc, qua tepenti vere labatur dies, Tyriae per undas vector Europae nitet;
(세네카, Hercules Furens 1:4)
viso labantem Cerbero vidi diem pavidumque Solem;
(세네카, Hercules Furens 1:27)
cur subito labant agitata motu templa?
(세네카, Hercules Furens 8:4)
Non prata viridi laeta facie germinant nec adulta leni fluctuat Zephyro seges;
(세네카, Hercules Furens 10:22)
labat Cithaeron, alta Pellene tremit marcentque Tempe.
(세네카, Hercules Furens 14:19)
culmen impulsum labet.
(세네카, Hercules Furens 14:29)
vultus in somnum cadit et fessa cervix capite summisso labat;
(세네카, Hercules Furens 15:25)
quicquid in nobis fuit olim petitum cecidit aut pariter labat.
(세네카, Hercules Oetaeus 6:31)
quin ipsa tellus spumeos motus agit et quicquid illa tabe contactum est labat.
(세네카, Hercules Oetaeus 11:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION