라틴어 문장 검색

Tantique ibi viri fortes per contentiones malas et improvidentia debellati sunt, quanti potuissent per bonam concordiam et salubre consilium multa milia sternere contradictorum paganorum;
(Andreas Bergomas, Chronicon, 123)
In cuius locum cum duo per contentionem populi fuissent electi, Eugenius tamen archipresbyter tituli sanctae Sabinae vincente nobilium parte subrogatus atque ordinatus est.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 298:3)
qua transacta ad hiemandum Aquasgrani reversus est, ubi et missam sancti Martini ac festivitatem beati Andreae apostoli necnon et ipsum sacrosanctum Dominicae nativitatis diem cum magna laetitia et exultatione celebravit.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 829 337:4)
Rex vero illum cum honore excoepit atque cum laetitia ad sua remisit, filiumque suum rex Arnulfus in praesentia Odoni regis nomine Zuendebolchum benedici in regem fecit eique concessit regnum quondam Hlotharii.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 52:6)
nam nunc inpraesentiarum - neque enim diffitebor - laetitia facundiae obstrepit et cogitatio uoluptate impeditur;
(아풀레이우스, 플로리다 16:51)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
hi gaudii nimietate gratulari, illi dolorem ventris manuum compressione sedare, et certe laetitia delibuti meque respectantes cuncti theatro facessunt.
(아풀레이우스, 변신, 3권 9:2)
Sic illa laetitia recreata
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:1)
"Ita gaudio perfusus ad suae fidei praecipitium praecipitat Myrmex, non modo capere, verum saltem contingere, quam exitio suo viderat, pecuniam cupiens et magnis suis laboribus perfectum desiderium Philesithero laetitia percitus nuntiat, statimque destinatum praemium reposcit;"
(아풀레이우스, 변신, 9권 17:28)
Tunc gliscit violentior utrimquesecus contentio:
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:1)
Qua contentione et clamoso strepitu cognito, curiosus alioquin et inquieti procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervice per quandam fenestrulam quidnam sibi vellet tumultus ille prospicere gestio, unus e commilitonibus casu fortuito collimatis oculis ad umbram meam cunctos testatur incoram.
(아풀레이우스, 변신, 9권 39:3)
Simul enim finita est dicentium contentio, veritatem criminum fidemque probationibus certis instrui nec suspicionibus tantam coniecturam permitti placuit, atque illum potissimum servum, qui solus haec ita gesta esse scire diceretur, sisti modis omnibus oportere.
(아풀레이우스, 변신, 10권 7:6)
"Sed bene, quod utrimquesecus sermone prolato iacturae remedium quaeritur, ne silentio procedens simultas Eteocleas nobis contentiones pariat."
(아풀레이우스, 변신, 10권 14:9)
Venus vero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum choro professa est.
(아풀레이우스, 변신, 10권 34:2)
Hinc enim fit illud etiam solidum gaudium nullis omnino laetitiis ulla ex particula conferendum.
(아우구스티누스, 편지들, 3. (A. D. 389 Epist. X) Nebridio Augustinus 2:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION