라틴어 문장 검색

dabit in laqueum vestigia noster perfidus et nigri patietur carceris uncum aut maris Aegaei rupem scopulosque frequentes exulibus magnis, poena gaudebis amara nominis invisi, tandemque fatebere laetus nec surdum nec Teresian quemquam esse deorum.
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII98)
Hic enim victos et apud Hennam novissime obsessos cum fame quasi pestilentia consumpsisset, reliquias latronum compedibus, catenis crucibusque punivit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM SERVILE 8:1)
Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VIII. 5:1)
Hic laqueo fauces elisaque guttura fregit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:64)
laqueum nodosque nocentes Ore suo rupit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:19)
Electum tandem traiecto gutture corpus Ducit, et inserto laqueis feralibus unco, Per scopolus miserum trahitur per saxa cadaver Victurum:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 6:6)
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum, Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 7:13)
numquam veniemus ad enses, Aut laqueos, aut praecipites per inania iactus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:65)
Has cum gemina compede dedicat catenas, Saturne, tibi Zoilus, anulos priores.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXIX1)
Credis ob haec me, Pastor, opes fortasse rogare, Propter quae vulgus crassaque turba rogat, Ut Setina meos consumat glaeba ligones Et sonet innumera compede Tuscus ager;
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXII1)
Non ansae veterum Corinthiorum, Nec crus compede lubricum decenni, Nec ruptae recutita colla mulae, Nec quae Flaminiam secant salebrae, Nec qui litoribus nitent lapilli, Nec Tusca ligo vinea politus, Nec pallens toga mortui tribulis, Nec pigri rota quassa mulionis, Nec rasum cavea latus visontis, Nec dens iam senior ferocis apri.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LVII2)
ob quam rem anno integro in compedibus fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 3922)
quo facto territis equis et Hippolyto interempto Phaedra amoris inpatientia laqueo vitam finivit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4453)
non enim a laqueis dicitur, sed ab eo quod sunt lacus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 253)
sane sciendum quia cautum fuerat in pontificalibus libris, ut qui laqueo vitam finisset, insepultus abiceretur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 6032)

SEARCH

MENU NAVIGATION