라틴어 문장 검색

haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia quis ipsa notior est Helena;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 34b31)
docta uel Hippolytum Veneri mollire negantem, concordique toro pessima semper auis, Penelopen quoque neglecto rumore mariti nubere lasciuo cogeret Antinoo.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 53)
"tu neque Pompeia spatiabere cultus in umbra, nec cum lasciuum sternet harena Forum."
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 844)
idem eques et frenis, idem fuit aptus aratris, et galea hirsuta compta lupina iuba.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1011)
fundebat coma pexa crocos flexoque lacerto lutea depressus comebat tempora pecten.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 185)
exterior non compta silex, sed prominet alte asper ab adsiduo lympharum verbere pumex.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 8)
"Iam divide sedem, cessurus mihi fonte meo, quem monte fluentem umbrat multicavus spatioso circite fornix, non eget hic cultu, dedit huic natura decorem, nil fictum placuisse placet, non pompa per artem ulla, resultanti non comet malleus ictu saxa, nec exesum supplebunt marmora tofum."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem106)
quis enim iuvenum nesciat seniorum-que te mihi magistrum fuisse proprium, cum videremur habere communem, et si quid heroicus arduum comicus lepidum, lyricus cantilenosum orator decla- matorium, 1 historicus verum satiricus figuratum, grammaticus regulare panegyrista plausibile, sophista serium epigrammatista 2 lascivum, commentator lucidum iurisconsultus obscurum multifariam condiderunt, id te omnifariam singulis, nisi cui ingenium sibique quis defuit, tradidisse?
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Probo suo salutem 2:2)
eo quo comebantur ornatu muniebantur;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Domnicio 1 suo salutem 3:1)
Librum de statu animae tribus voluminibus inlustrem Mamertus Claudianus peritissimus Christianorum philosophus et quorumlibet primus erudi-torum totis sectatae 1 philosophiae membris artibus partibusque comere et excolere curavit, novem quas vocant Musas disciplinas aperiens esse, non feminas.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 5권, Sidonius Nymphidio suo salutem 1:1)
miratur comitque senex, nunc pectora mulcens, nunc fortes umeros:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권83)
dicit et admoto non distat comere tactu, sic ubi virgineis Hecate lassata Therapnis ad patrem fratremque redit, comes haeret eunti mater et ipsa umeros exsertaque bracchia velat;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권140)
tu domino requies portusque senectae, tu modo deliciae, dulces modo pectore curae, non te barbaricae versabat turbo catastae, nec mixtus Phariis venalis mercibus infans compositosque sales meditataque verba locutus quaesisti lascivus enim tardeque parasti.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus33)
cumque procul nitidis genitor cessaret ab astris, fluctivagus volucrem comebat Persea Dictys.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus39)
laudaret gavisa sonum crinemque decorum fregisset rosea lasciva Thalia corona;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Glauctas Atedii melioris delicatus50)

SEARCH

MENU NAVIGATION