라틴어 문장 검색

Nam et solem lumina aegra formidant et aversantur diem splendidum nocturna animalia, quae ad primum eius ortum stupent et latibula sua passim petunt, abduntur in aliquas rimas timida lucis.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 104:2)
quid stabula memorem dira Bistonii gregis suisque regem pabulum armentis datum, solitumque densis hispidum Erymanthi iugis Arcadia quatere nemora Maenalium suem, taurumque centum non levem populis metum?
(세네카, Hercules Furens 3:12)
non vicit illum caelibis semper tori regina gentis vidua Thermodontiae, nec ad omne clarum facinus audaces manus stabuli fugavit turpis Augei labor.
(세네카, Hercules Furens 3:19)
quas manus orbis miser invocabit, si qua sub Lenia numerosa pestis sparget in centum rabiem dracones, Arcadum si quis populis vetustis fecerit silvas aper inquietas, Thraciae si quis Rhodopes alumnus durior terris Helices nivosae sparget humano stabulum cruore?
(세네카, Hercules Oetaeus 23:5)
stabula cum regno iacent.
(세네카, Hercules Oetaeus 26:43)
quod non stabulis' nascitur infans nec vestra greges viscera carpunt;
(세네카, Hercules Oetaeus 27:37)
est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,
(세네카, Thyestes 231:1)
a quotiens quernis laesisti frondibus ora, mandisti et stabulis arbuta pasta tuis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 33a6)
et durum Zethum et lacrimis Amphiona mollem expertast stabulis mater abacta suis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1520)
tu licet aspicias caelum omne Atlanta gerentem, sectaque Persea Phorcidos ora manu, Geryonis stabula et luctantum in pulvere signa Herculis Antaeique, Hesperidumque choros;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 223)
Amphitryoniades qua tempestate iuuencos egerat a stabulis, o Erythea, tuis, uenit ad inuictos pecorosa Palatia montis, et statuit fessos fessus et ipse boues, qua Velabra suo stagnabant flumine quoque nauta per urbanas uelificabat aquas.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 91)
BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras, Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa portantem frontis campo per concava montis par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem7)
surgit e solio aut thesauris inspiciendis vacaturus aut stabulis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 4:10)
at intra Centauri stabula alta patent, non aequa nefandis fratribus, hic hominum nullos experta cruores spicula nec truncae bellis genialibus orni aut consanguineos fracti crateres in hostes, sed pharetrae insontes et inania terga ferarum.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권45)
talis opaca legens nemorum Cadmeius heros adcelerat, vasto metuenda umbone ferarum excutiens stabula, et prono virgulta refringit pectore;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권128)

SEARCH

MENU NAVIGATION