라틴어 문장 검색

nihil ex is adsumere, quae contrahere semen videntur, qualia sunt siligo, simila, ova, halica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 28장5)
At si saeptum transversum percussum est, praecordia susum contrahuntur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장93)
inponenda vero fibulae sunt (ancteras Graeci nominant), quae oras, paululum tamen, contrahunt, quo minus lata postea cicatrix est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장163)
futurumque est ut tarde membrum id vel extendatur vel contrahatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 26장252)
In osse usque eo movendum est, donec laxetur is locus, qui mucronem momordit;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 5장41)
Deinde orae vulneris inter se simplici sutura committendae, operiendusque oculus et si parum palpebra descendet, laxanda sutura;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장134)
In ipso autem oculo nonnumquam summa attollitur tunica, sive ruptis intus membranis aliquibus sive laxatis, et similis figura acino fit:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 7장161)
frigore omni contrahitur, calore diffunditur;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 18장31)
In id demittendus est sinistrae manus digitus index, ut deductis intervenientibus membranulis sinum laxet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 19장12)
ac tum frons ossis, quem serrula exasperavit, levandus est, supraque inducenda cutis, quae sub eiusmodi curatione laxanda est, ut quam maxime undique os contegat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장8)
nam nervi musculique intenti per ossa contrahuntur neque in suum locum veniunt, nisi illos per vim aliquis intendit.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장16)
et cum spatio laxentur, tertio quoque die paulum habenis suis coartari;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장47)
non quo alia in eiusmodi casu curatio admovenda sit, sed primum, ut valentius extendatur, si utrumque os fractum est, quia necesse est minus nervos contrahi altero osse integro eoaque intendente;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장73)
Quibus iuuenibus fluxit aluus, plerumque in senectute contrahitur:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 33:2)
Calor autem adiuuat omnia, quae frigus infestat, item lippientis, si nec dolor nec lacrimae sunt, neruos quoque, qui contrahuntur, praecipueque ea ulcera, quae ex frigore sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION