라틴어 문장 검색

nam sic et Laberi mimos ut pulchra poemata mirer.
(호라티우스의 풍자, 1권, 10장7)
adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino,quae siquis sanus fecit, sanus facis et tu.
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장226)
Haec idcirco, mi domina Eustochium - dominam quippe debeo vocare sponsam domini mei - ut ex ipso principio lectionis agnosceres non me nunc laudes virginitatis esse dicturum, quam probasti optime, eam cum secuta es, nec enumeraturum molestias nuptiarum, quomodo uterus intumescat, infans vagiat, cruciet paelex, domus cura sollicitet, et omnia, quae putantur bona, mors extrema praecidat - habent enim et maritatae ordinem suum, honorabiles nuptias et cubile immaculatum - sed ut intellegeres tibi exeunti de Sodoma timendum esse Loth uxoris exemplum.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 2:1)
"Dominicis diebus oratione tantum et lectionibus vacant;"
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:103)
Ita viventes non ab oratione somnus, non saturitas a lectione revocabit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:3)
lectio adsiduitatem, adsiduitas familiaritatem, familiaritas fiduciam fecerat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Asellam 2:10)
dicitur, ut significet calere sapientiam et divina lectione fervere;
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:45)
Divinas scripturas saepius lege, immo numquam de manibus tuis sacra lectio deponatur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 7:1)
sermo presbyteri scripturarum lectione conditus sit.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 8:3)
Lectione quoque adsidua et meditatione diuturna pectus suum bibliothecam fecerat Christi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 10:41)
Orationi lectio, lectioni succedat oratio.
(히에로니무스, 편지들, Ad Laetam De Institutione Filiae 9:17)
Texantur et lina capiendis piscibus, scribantur libri, ut et manus operetur cibos et anima lectione saturetur.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 11:14)
Sunt qui, humore cellularum inmoderatisque ieiuniis, taedio solitudinis ac nimia lectione, dum diebus ac noctibus auribus suis personant, vertuntur in et μελαγχολίαν Hippocratis magis fomentis quam nostris monitis indigent.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 16:7)
Antoni gladios potuit contemnere, si sic omnia dixisset, videnda poemata malo quam te, conspicuae divina Philippica famae, volvens a prima quae proxima, saevus et illum exitus eripuit, quem mirabantur Athenae torrentem et pleni moderantem frena theatri.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X53)
Nec mihi vitio vertas, si res quas ex lectione varia mutuabor ipsis saepe verbis quibus ab ipsis auctoribus enarratae sunt explicabo, quia praesens opus non eloquentiae ostentationem sed noscendorum congeriem pollicetur:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, I. 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION