라틴어 문장 검색

Isque ab ima parte mediis tunicis leviter innexus, a superiore tantum circumdatus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVIII De testiculorum morbis. 2:8)
Quod ubi incidit, linamenta super non fulcienda, sed leviter tantum imponenda sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 5:7)
deinde dextrae manus duo digiti, pollex atque index, venam et ar teriam et nervum tunicamque eorum a superiore tunica diducunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XX De intestini in scrotum devoluti curatione. 6:3)
Id receptum inter duos digitos, indicem ac medium, super pollice imposito sic deprimebat, ut simul cum came, si quid ex calculo prominebat, incideret:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVI De mingendi difficultate, et curatione. 19:1)
quia, si leviter imprimitur, parum proficit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, III Quomodo os excidatur. 2:6)
et protinus considerandum est, lapide, an ligno, an ferro, an alio telo percussum sit, et hoc ipso laevi an aspero, mediocri an vastiore, vehementer an leviter;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 2:2)
tactu tamen is locus leviter indolescit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IX De costis fractis. 2:6)
Deligari autem brachium debet paulum pollice ad pectus inclinato;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, X De humerorum, brachiorum, femorum, crurum, digitorumfractorum curatione. 20:2)
tum digiti pollices linteolis vel fasciis, ne delabantur, involuti in os ejus conjiciendi, ceteri extrinsecus admovendi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XII De maxilla luxata. 2:3)
si in alterutrum latus, manus in contrarium, id est aut ad pollicem, aut ad minimum digitum convertitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XVII De manu luxata. 1:4)
Terpsichore facilem lascivo pollice movit barbiton et molles duxit in antra choros.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 1:2)
Scyria sic tenerum virgo flammabat Achillem fraudis adhuc expers bellatricesque docebat ducere fila manus et, mox quos horruit Ide, Thessalicos roseo nectebat pollice crines.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:9)
quam iuncti leviter sese discrimine confert umbra supercilii!
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:168)
non blandior ullus euntis ancillae tetigisse latus leviterque reductis vestibus occulto crimen mandare susurro nec furtis quaesisse locum nec fraude reperta cautior elusi fremitus vitare mariti.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:60)
festis illae lusisse diebus orant et positis aequaevas visere pensis, irataeque operi iam lasso pollice fila turbant et teneros detergunt stamine fletus.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:220)

SEARCH

MENU NAVIGATION