라틴어 문장 검색

Verum et tibi valida aetas rebusque et fructui rerum sufficiens, et nos prima imperii spatia ingredimur, nisi forte aut te Vitellio ter consuli aut me Claudio postponis et quantum Volusio longa parsimonia quaesivit, tantum in te mea liberalitas explere non potest.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 56장1)
tum Paetus Lucullos Pompeios et si qua Caesares obtinendae donandaeve Armeniae egerant, Vasaces imaginem retinendi largiendive penes nos, vim penes Parthos memorat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 14장5)
se annuum sexcenties sestertium rei publicae largiri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 18장5)
quin et inde iam largiebatur;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 3장2)
quod aspernatus, ne vitam proxime libertatem actam novissimo servitio foedaret, largitur in servos quantum aderat pecuniae;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 11장4)
laudavimus nuper ut miram et eximiam Vespasiani liberalitatem, quod quingenta sestertia Basso donasset.
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:1)
quanto tamen pulchrius, si ita res familiaris exigat, se ipsum colere, suum genium propitiare, suam experiri liberalitatem!
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 9장 5:3)
exigunt enim principis sui liberalitate illum bellatorem equum, illam cruentam victricemque frameam;
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 14장 3:1)
constat potuisse conciliari animos quantulacumque parci senis liberalitate:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 18장9)
appellari singulos iussit, decima parte liberalitatis apud quemque eorum relicta.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 20장4)
falluntur quibus luxuria specie liberalitatis imponit:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 30장5)
et Vitellius apud severos humilis, ita comitatem bonitatemque faventes vocabant, quod sine modo, sine iudicio donaret sua, largiretur aliena;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 52장5)
dein mobilitate ingenii, quod palam abnuerat, inter secreta convivii largitur, honoravitque Asiaticum anulis, foedum mancipium et malis artibus ambitiosum.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 57장8)
super insitam [mortem] animo ignaviam conscius sibi instare donativum et deesse pecuniam omnia alia militi largiebatur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 94장9)
inerat tamen simplicitas ac liberalitas, quae, ni adsit modus, in exitium vertuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 86장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION