라틴어 문장 검색

qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE COMBUSTIONE IPSIUS LIBRI 1:8)
Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/ ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 1:10)
Si enim verus Dei Filius est, suscipiet illum et liberabit de manu contrariorum (Sap. II, 18).
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:10)
Hanc et aperte generationem profitetur sancta anima per Deum liberata cum in Ecclesiastico dicit:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 28:11)
Necnon et qualiter Ismenias Thebanus, Boetiorum pluribus, quos inficiati doloris tormenta vexabant, modis ferunt cunctas abstersisse molestias.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 44:4)
Hae sunt enim quae infructuosis affectuum spinis uberem fructibus rationis segetem necant, hominumque mentes assuefaciunt morbo, non liberant.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:17)
vel quia poterat tunc ei Pater exhibere legiones illas, per quas ab inimicis liberaretur, quod tunc minime oportebat, cum tunc ad patiendum opportune veniret, sicut antea praedictum fuerat, vel a Deo dispositum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 15:7)
Ad quam religatus flagris dirissimis diutissime vexatur, nec vincitur, semper Christum invocando flebilibus vocibus.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 12:5)
Falcones igitur vel astures hanc decet capere praedam, non autem a milvorum pusillanimitate vexari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, B. 중류층 남자가 귀족여성과 나누는 이야기 4:12)
Potestis igitur in hunc modum quem dixistis vitam prorogare amantis, non autem a mortis liberare periculo graviori.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 5:3)
Tuae igitur indesinenter clementiae supplico, ut quae tibi placet mihi tuo digneris servo praecipere, et, quae sint in amore praecepta principalia veraciter indicare, et illam mulierem, per cuius sum operationem tali visione beatus, meae intercessionis iuvamine a poenis gravioribus propitius liberare, et cum istis, quas hic tam honorifice collocatas aspicio, intra huius amoenitatis misericorditer loca reponere;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 33:8)
Quantum igitur ad vestram videtur spectare personam, amoris sum delegationis onere liberatus;
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, E. 귀족남성이 귀족여성과 나누는 이야기 38:3)
Si vos falsa voluptatis abundantia non vexaret, nunquam pulcherrimae vestrae uxoris reiectis solatiis extranearum quaereretis amorem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 11:2)
Si vero in linguae opere suum recte gerat officium, ab hoc est onere liberatus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, H. 상층 귀족남성이 같은 계층의 여자와 나누는 이야기 24:15)
Qui enim tanta carnis voluptate vexatur ut ex cordis affectu nullius se valeat amplexibus colligare, sed quamcunque videt impudico animo concupiscit, hic quidem non amator sed adulterator vocatur amoris ac simulator et erit cane deterior impudico.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 10장: 우리의 목적을 쉽게 이루는 사랑 1:13)

SEARCH

MENU NAVIGATION