라틴어 문장 검색

Cui in sede pontificali Folcho, vir admirabilis per omnia, successit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:1)
Tunc Ambianis civitatem ad hiemandum sibi sedem parant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIII 21:10)
Per idem tempus mortuo Engelwino Parisiorum episcopo Gauzilinus abba subrogatur in sedem eius.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXIIII 22:1)
Et quia necdum eorum naves advenerant, cum navibus in Sequana repertis fluvium transierunt et sedem sibi firmare non desistunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXV 26:5)
Nortmanni vero per Maternam in Sequanam regressi indeque navigantes et iter per terram facientes, Luvam fluvium ingressi, circa eius littora sedem sibi firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIII 40:2)
et nuntiis intercurrentibus munerati ab eo, regressi a Parisius relictoque Sequanam, per mare navale iter atque per terram pedestre et equestre agentes, in territorio Constantiae civitatis circa castrum Sancti Lauti sedem sibi faciunt ipsumque castrum oppugnare non cessant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCLXXXVIIII 41:6)
Alstingus autem cum suis Argova super Sumnam sedem sibi firmavit.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXC 42:8)
Nortmanni vero qui Noviomo hiemaverant decreverunt Luvanio sibi sedem firmare ad hiemandum, illucque mense Novembrio petunt iter;
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:3)
qui vero Argobio, Ambianis sedem [sibi ] firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:4)
Nortmanni vero, qui huc illucque dispersi erant, adunati in eodem loco iterum sibi sedem firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCI 45:7)
Et dum moram facit his qui missus fuerat, rex iussit sibi aperiri portas, ingressusque monasterium seu castellum ad limina perrexit sancti Vedasti coramque eius sepulchro humi prostratus devotissime oravit ac uberrime flevit, inibi etiam missam audivit, gratias agens Deo.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCV 54:4)
Nortmanni vero iam multiplicati paucis ante nativitatem Domini diebus Hisam ingressi Cauciaco sedem sibi nullo resistente firmant.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVI 56:4)
Remis conveniunt Karolumque in sede paterna restituunt.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 59:3)
Hiemis vero tempore Burgundiam petierunt ibique sedem sibi statuunt ad hiemandum.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIII 61:1)
Post haec mense Novembrio Nortmanni quasi sedem sibi firmandam super Hisam iter arripientes omnem terram pervagati sunt usque Mosam, insecutusque est eos Zuendebolchus rex, sed non comprehendit eos.
(ANNALES VEDASTINI, Anno DCCCXCVIIII 63:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION