라틴어 문장 검색

Quicquid vis nunc licet dicas, destillationes et vim continuae tussis egerentem viscerum partes et febrem praecordia ipsa torrentem et sitim et artus in diversum articulis exeuntibus tortos;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 78 19:1)
Nam et plaudit et sibilat, sed nec plausum quisquam nec sibilum, licet omnia eius admiretur et laudet, bonum dicit, non magis quam sternumentum aut tussim.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 102 9:5)
Si turpitudo malum est, et turpem esse malum est, tam mehercules quam, si lippitudo malum est, lippire quoque malum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 117 8:4)
Imbecillos oculos esse scias, qui ad alienam lippitudinem et ipsi subfunduntur, tam mehercules quam morbum esse, non hilaritatem, semper adridere ridentibus et ad omnium oscitationem ipsum quoque os diducere;
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 28:3)
Quid est enim, cur tussis alicuius aut sternutamentum aut musca parum curiose fugata in rabiem agat aut obversatus canis aut clavis ne- glegentis servi manibus elapsa ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber II 134:2)
uidi ego rugoso tussim concrescere collo, sputaque per dentis ire cruenta cauos, atque animam in tegetes putrem exspirare paternas:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 534)
Severiana, sollicitudo communis, inquietata primum lentae tussis impulsu febribus quoque iam fatigatur, hisque per noctes ingravescentibus;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Agricolae suo salutem 2:1)
Imbecillos oculos esse, qui ad alienam lippitudinem suffunduntur.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, I7)
Opsecro hercle te, voluptas huius atque odium meum, huius amica mammeata, mea inimica et malevola, oculus huius, lippitudo mea, mel huius, fel meum, ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest, capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.
(티투스 마키우스 플라우투스, Poenulus, act 1, scene 2343)
Teque oro et quaeso, si speras tibi hoc anno multum futurum sirpe et laserpicium eamque eventuram exagogam Capuam salvam et sospitem, atque ab lippitudine usque siccitas ut sit tibi, [ Daem.
(티투스 마키우스 플라우투스, Rudens, act 3, scene 211)
gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus curantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER PRIMUS, 6장19)

SEARCH

MENU NAVIGATION