라틴어 문장 검색

verum ita se res habet, ut ego, qui neque usu satis et ingenio parum possum, cum patrono disertissimo comparer, P. Quinctius, cui tenues opes, nullae facultates, exiguae amicorum copiae sunt, cum adversario gratiosissimo contendat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 1장 2:2)
Naevium, re vera huiusce aetatis homines disertissimos, fortissimos, florentissimos nostrae civitatis, qui communi studio summis opibus Sex.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 2장 2:2)
potentes, diserti, nobiles omnes advocandi sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 14장 2:5)
nunc ne illud quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 13장 4:2)
at venit paratus cum subscriptoribus exercitatis et disertis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 15장2)
ita et doctis eloquentia popularis et disertis elegans doctrina defuit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 3장 4:2)
itaque M. Antonius, cui vel primas eloquentiae patrum nostrorum tribuebat aetas, vir natura peracutus et prudens, in eo libro quem unum reliquit disertos ait se vidisse multos, eloquentem omnino neminem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 5장 2:1)
nam et infantes actionis dignitate eloquentiae saepe fructum tulerunt et diserti deformitate agendi multi infantes putati sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 17장 3:1)
Quia disertus esse possem, si contra ista dicerem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 1권 10:13)
Ego alterum puto disertiorem fuisse, alterum honestiorem.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:6)
Ecce autem, ego dum cum ventis litigo, intravit pinacothecam senex canus, exercitati vultus et qui videretur nescio quid magnum promittere, sed cultu non proinde speciosus, ut facile appareret eum ex hac nota litteratum esse, quos odisse divites solent.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 83:13)
nam erat etiam pedibus aeger, is ut rabiosa barbaraque voce in ebrios fugitivosque diu peroravit, respiciens ad Eumolpon o poetarum inquit disertissime, tu eras?
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 96:6)
Horatium videmus versus tenoris huius nusquam locasse iuges, at Arbiter disertus libris suis frequentat.
(페트로니우스, 사티리콘, FRAGMENTA, XIX2)
Ego, litteratae qui sum propior Graeciae, Cur somno inerti deseram patriae decus?
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Tertius, Phaedrus ad Eutychum.22)
Quare ego Isaeum non disertissimum tantum, verum etiam beatissimum iudico.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 3 7:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION