라틴어 문장 검색

et additae supplicationes templumque fecunditatis et certamen ad exemplar Actiacae religionis decretum, utque Fortunarum effigies aureae in solio Capitolini Iovis locarentur, ludicrum circense, ut Iuliae genti apud Bovillas, ita Claudiae Domitiaeque apud Antium ederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 23장4)
Exim Romanus laudat iuvenem omissis praecipitibus tuta et salutaria capessentem:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 29장1)
at Flavius Scaevinus et Afranius Quintianus, uterque senatorii ordinis, contra famam sui principium tanti facinoris capessivere:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 49장7)
multum ante secum expenderet quod tali in tempore capessendae rei publicae iter ingrederetur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XVI, 26장15)
eoque mixti proeliantur, apta et congruente ad equestrem pugnam velocitate peditum, quos ex omni iuventute delectos ante aciem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 6장 4:2)
vicos locant non in nostrum morem conexis et cohaerentibus aedificiis:
(코르넬리우스 타키투스, 게르만 족의 기원과 위치, 16장 2:1)
Hinc ad capessendos magistratus in urbem degressus Domitiam Decidianam, splendidis natalibus ortam, sibi iunxit;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 1:1)
ipse peditem atque equites lento itinere, quo novarum gentium animi ipsa transitus mora terrerentur, in hibernis locavit.
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 38장 4:3)
Sic distractis exercitibus ac provinciis Vitellio quidem ad capessendam principatus fortunam bello opus erat, Otho ut in multa pace munia imperii obibat, quaedam ex dignitate rei publicae, pleraque contra decus ex praesenti usu properando.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 77장1)
Vitelliani, quibus minor peditum vis, in equite robur, Alpinos proximis iugis, cohortis densis ordinibus post equitem locant.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 14장7)
tertiae decimae legionis vexillum, quattuor auxiliorum cohortes et quingenti equites in sinistro locantur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 24장7)
proinde erecto animo capesseret vitam, neu patruum sibi Othonem fuisse aut oblivisceretur umquam aut nimium meminisset.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 48장11)
hortatus suos ut magno animo capesserent pugnam, diductis in latera turmis vacuum medio relinquit iter quo Varum equitesque eius reciperet;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 16장5)
At primores civitatis Flavium Sabinum praefectum urbis secretis sermonibus incitabant, victoriae famaeque partem capesseret:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 64장1)
Capuae legio tertia hiemandi causa locatur et domus inlustres adflictae, cum contra Tarracinenses nulla ope iuvarentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 3장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION