라틴어 문장 검색

sic iuvenem saevi conspecta mole Dryantos iam non ira subit, sed leti nuntius horror, arma tamen, frustra superos Triviamque precatus, molitur pallens et surdos expedit arcus, iamque instat telis et utramque obliquus in ulnam cornua contingit mucrone et pectora nervo, cum ducis Aonii magno cita turbine cuspis fertur in adversum nervique obliqua sonori vincla secat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권372)
"nec surda ferae pulsabimus urbis limina:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권90)
Propterea te loquax inimicus mionus quam taciturnus offendit.
(푸블릴리우스 시루스, 격언집, 5)
At enim idem Cornelius Tacitus, sane ille mendaciorum loquacissimus, in eadem historia refert Gnaeum Pompeium, cum Hierusalem cepisset proptereaque templum adisset speculandis Iudaicae religionis arcanis, nullum illic reperisse simulacrum.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 3:1)
Illa docet molli furtim derepere lecto, Illa pedem nullo ponere posse sono, Illa viro coram nutus conferre loquaces Blandaque conpositis abdere verba notis.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 211)
Nam fuerit quicumque loquax, is sanguine natam, Is Venerem e rapido sentiet esse mari.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 222)
nec lacrimis oculos digna est foedare loquaces:
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 628)
Rumor ait crebro nostram peccare puellam nunc ego me surdis auribus esse uelim.
(티불루스, Elegiae, 3권, poem 201)
leges rem surdam, inexorabilem esse, salubriorem melioremque inopi quam potenti, nihil laxamenti nec veniae habere, si modum excesseris;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 29:1)
loquaces, seditiosos, semina discordiarum, iterum ac tertium tribunos pessimis artibus regia licentia vivere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 212:2)
haud surdis auribus dicta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 780:1)
silentium illud obstinatum fixosque in terram oculos et surdas ad omnia solacia aures et pudorem intuendae lucis ingentem molem irarum ex alto animi cientis indicia esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 91:1)
sed surdae ad ea omnia aures concitatae multitudinis erant, nec minore intus vi quam foris portae effringebantur, effractisque omnibus toto Hexapylo agmen receptum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 416:1)
subituram vobis aliquando germanitatis memoriam, puerilis quondam simplicitatis consuetudinisque inter vos, meorum denique praeceptorum, quae vereor ne vana surdis auribus cecinerim.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 86:1)
nam multum loquaces merito omnes habemur, nec mutam profecto repertam ullam esse hodie dicunt mulierem ullo in saeclo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 13)

SEARCH

MENU NAVIGATION