라틴어 문장 검색

ex quo concessum ut libertinorum quoque filii, qui ex iusta dumtaxat matrefamilias nati fuissent, togam praetextam et lorum in collo pro bullae decore gestarent.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 14:2)
hastae atque loricae argumento imago adiungitur Martis, quem eundem ac solem esse procedens sermo patefaciet:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 68:3)
— Aterque cruento Pulvere perque pedes traiectus lora tumentes.
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, III. 8:7)
Levibus huic hamis consertam auroque trilicem Loricam, quam Demoleo detraxerat ipse Victor apud rapidum Simoenta sub Ilio alto.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VII. 3:1)
passim somno vinoque per herbam Corpora fusa vident, adrectos litore currus, Inter lora rotasque viros, simul arma iacere, Vina simul.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, IX. 8:2)
Nec sic inmissis aurigae undantia lora Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 20:2)
Verum Maro et currus de carcere ruentes et campos corripiendo praecipites mira celeritate descripsit, et accepto brevi semine de Homerico flagro pinxit aurigas concutientes lora undantia et pronos in verbera pendentes:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XI. 22:1)
Tu nobis, inquit, absolve, cur et de albis et de nigris loris similes maculae gignantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, III. 13:3)
Cumque, diem pronum transverso limite ducens, Succendit Phaethon flagrantibus aethera loris, Gurgitibus raptis penitus tellure perusta, Hunc habuisse pares Phoebeis ignibus undas.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 4:52)
nec creditur ulli Silva cani, nisi qui presso vestigia rostro Colligit, et praeda nescit latrare reperta, Contentus tremulo monstrasse cubilia loro.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:18)
Qua torta graves lorica catenas Opponit, tutoque latet sub tegmine pectus, Hac quoque perventum est ad viscera:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 5:24)
Nec lorica tenet distenti corporis auctum.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:43)
Hic quem videtis gressibus vagis lentum, Amethystinatus media qui secat Saepta, Quem non lacernis Publius meus vincit, Non ipse Cordus alpha paenulatorum, Quem grex togatus sequitur et capillatus Recensque sella linteisque lorisque:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, LVII1)
' Dixit, et arcano percussit pectora loro.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XXI8)
Dum vacat, haec, Caesar, poterit lorica vocari:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, I2)

SEARCH

MENU NAVIGATION