-
Quod inauditum omnibus seculis ante infortunium, episcopo et comiti solummodo perplurimi reputant, ex quorum consilio hoc factum esse perhibetur.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 12 15:3)
-
Secundam vero partem omnium divitiarum suarum, quae annualiter ad eum ex omni censu perveniebant et in fisco reputabantur, sicut iam paulo ante commemoravimus, plena voluntate Deo devovit, et in quatuor partibus aequis etiam curiose suos ministros illam dividere imperavit, ea condicione, ut prima pars illius divisionis pauperibus uniuscuiusque gentis, qui ad eum veniebant, discretissime erogaretur.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 102 107:1)
-
Haec autem mors infirmorum et tantum impedimentum salutis eorum, pro quibus tantopere laboramus, ut eos catholicae paci lucremur, aliter vitari non potest, nisi ut apertis- sime intellegant nullo modo nos de pecunia satagere in talibus causis, quod nullo modo intellecturi sunt, nisi illam rem quam semper presbyteri esse putaverunt, eorum usibus relinquamus, quia et si eius non erat, hoc ab initio scire debuerant.
- (아우구스티누스, 편지들, 21. (A. D. 405 Epist. LXXXIII) Domino Beatissimo et Venerabiliter Carissimo Ac Desiderantissimo Fratri et Coepiscopo Alypio et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 3:4)
-
Plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis vel regendis ovibus domini utilis videretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet.
- (아우구스티누스, 편지들, 22. (A. D. 405 Epist. LXXXIV) Domino Beatissimo et Venerabili Ac Desiderabili Fratri et Consacerdoti Novato et Qui Tecum Sunt Fratribus Augustinus et Qui Mecum Sunt Fratres In Domino salutem 2:4)
-
Quando enim res velut prosperas habent, fastu respuunt salubres monitus et quasi anilem reputant cantilenam;
- (아우구스티누스, 편지들, 46. (A. D. 420 Epist. CCIII) Domino Insigni et Praestantissimo Ac Desiderantissimo Filio Largo Augustinus In Domino salutem9)
-
Quid prodest homini, si totum mundum lucretur, animae autem suae damnum patiatur?
- (아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:6)
-
Hoc autem tantum mali accidit, dum tu eius animum non qua debuisti moderatione tractasti, quia, etsi carnali consortio iam ex consensu vobis non miscebamini, in ceteris tamen rebus coniugali obsequio viro tuo mulier servire debuisti, praesertim cum ambo essetis membra corporis Christi Et utique, si maritum infidelem fidelis habuisses, agere te conversatione subdita oportuit, ut eum domino lucrareris, sicut apostoli monuerunt.
- (아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 1:3)
-
Proinde, si recolis quid adquisiveras, quando lucrata fueras virum tuum ut tecum Christo sanctiore castitate serviret, intellege, per illas elemosynas tuas quibus cor eius eversum est, quanto graviore damno percussa fueris, quam sunt illa lucra quae caelestia cogitabas.
- (아우구스티누스, 편지들, 60. (A. D. Epist. CCLXII) Dominae Religiosissimae Filiae Ecdiciae Augustinus In Domino salutem 6:5)
-
Et licet magna spes subesset quod comitiorum suffragiis regnum in persona sua, durante vita sua, continuare et stabilire posset, attamen reputabat secum rex prudentissimus haud parum interesse si quis actorum civilium auctoritate in regnum ascitus esset, et si quis regnum iure naturali et iure sanguinis obtineret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 5:26)
-
Nimirum quod ipse tanquam princeps prudens et moderatus, secum reputabat rebus suis convenire ut, mora omissa, manifestum populo suo fieret sibi in animo esse ex norma legum suarum regnare, licet in ore gladii ingressus esset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 17:7)
-
Attamen cum secum reputaret minus sibi tutum futurum, et hominum curiositati et inquisitioni magis obnoxium, si fabulam istam hic in Anglia egisset, consultius fore putavit si, more scenarum in tragoediis et similibus, magis e longinquo rem ostentaret.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:6)
-
Neque comes negotium repulit quod sciret praetensum Plantagenistam idolum merum et nihil amplius esse, sed contra laetabatur eum falsum potius quam verum Plantagenistam fuisse, quod cum satis scriet falsum Plantagenistam sponte in fumos abiturum, verum autem regis consiliis pessum iri, secum reputaret aditum sibi ad regnum proprio titulo et iure patefieri posse.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:9)
-
Lambertum quod attinet, rex vita eum privare noluit, sive ex animi magnitudine, reputans illum instar imaginis tantum cereae fuisse quam alii temperarant et finxerant, sive ex alta quadam prudentia, putans eum, si capite plecteretur, nimis propere in oblivionem iturum, sin in vivis maneret, futurum eum assiduum spectaculum et instar remedii aut exorcismi adversus eiusmodi spectra et incantationes temporibus venturis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 14:19)
-
At rex Galliae ex altera parte non sincere in hoc negotio versatus est, sed summo cum artificio et simulatione insigni ad eam metam collimans, ut tempus lucraretur auxiliaque Anglorum sub spe pacis retardaret donec Britanniam armis suis occupasset.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:27)
-
Et facile ut legatus in Britanniam proficisceretur consensit, qui in hac re consensum suum declararet animumque ducis super hac re cognosceret, satis gnarus ducem Aurelianensem (cuius consilio res Britanniae omnino regebantur) secum reputantem nullis se conditionibus regi reconciliari posse, pacem prorsus disturbaturum.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 3:29)