라틴어 문장 검색

sacrata valle ideo 'sacrata', quia, ut diximus, numquam est lucus sine religione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 48)
unde et hic lucus vice aedis sacratae accipi debet:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 415)
sane hic secutus veteres cuius rei dives addidit, cum alibi subtraxerit, ut dives quae munera Dido et dives inaccessos ubi Solis filia lucos.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 262)
et 'pinea silva lucus fuit' tale schema est ut nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes feminino plurali femininum singulare iungitur, item neutrum singulare, ut ite meae, quondam felix pecus, ite capellae, aut duobus femininis pluralibus masculinum singulare, ut Iraeque Insidiaeque, dei comitatus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 853)
et putatur melius, quia postea ait quas alma Cybebe numen habere maris nymphasque e navibus esse iusserat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 1164)
neque enim sine ratione vel lucus Martis appositus est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 58112)
nam et alibi dives inaccessos ubi Solis filia lucos et iterum dives quae munera Dido praetermisit cuius rei dives, cum veteres 'dives illius rei' dicerent, quod ipse alibi dives opum variarum et dives pictai vestis et auri.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 641a8)
alma cybebe a Cybebo Phryge, qui primus ei sacrum instituit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2201)
cybebe alma mater deum, dicta Cybele vel ἀπο τοῦ κυβί- σαι τη`ν κεφαλήν, id est capitis rotatione, quod semper Galli, per furorem motu capitis comam rotantes, ululatu futura praenuntiabant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 2202)
deflexit partim s. c. alma venus male ait Donatus, hoc loco ante dictorum oblitum esse Vergilium, quod post Iovis prohibitionem bellis facit numina interesse, non respiciens, Iovem magis deos hortatum esse in foedera, quam a bellis prohibuisse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 3313)
alma tibi hanc nemorum antomasia:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 5571)
in altos lucos illic enim epulabantur sacris diebus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 7401)
et hoc loco Fauni lucum evertere Troiani:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 1172)
nunc omnis ager nunc omnis parturit arbos ipse alibi "parturit almus ager". sane bene subdidit 'nunc frondent silvae' referens ad arbores steriles:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 561)
sane hic Dianam Luci- nam non inmerito designat;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA QVARTA., commline 104)

SEARCH

MENU NAVIGATION